Latinitas nondum censa

Aphrodisia ab Antigono Gonata celebrata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aphrodisia ab Antigono Gonata Athenis celebrata a Lynceo Samio descripta sunt. Antigonus II Gonatas fuit filius Demetrii Poliorcetae et ab anno 277 usque ad 239 a.C.n. Macedonum rex. Perpauca de hac cena servantur apud Athenaei Deipnosophistas (101e-f):

Λυγκεὺς δὲ διαγράφων τὸ Λαμίας τῆς αὐλητρίδος δεῖπνον, ὅτε ὑπεδέχετο Δημήτριον τὸν Πολιορκητήν, εὐθέως τοὺς εἰσελθόντας ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἐσθίοντας ποιεῖ ἰχθῦς παντοίους καὶ κρέα. Ὁμοίως καὶ τὸ Ἀντιγόνου τοῦ βασιλέως δεῖπνον διατιθεὶς ἐπιτελοῦντος Ἀφροδίσια καὶ τὸ Πτολεμαίου τοῦ βασιλέως ἰχθῦς πρῶτον παρατίθησι καὶ κρέα.
"Lynceus cenam describens quam Lamia tibicina Demetrio Poliorcetae dederit convivas nuper receptos statim pisces omnis generis carnesque edere narrat; simili modo in cena qua Antigonus rex Aphrodisia celebraverit et in cena Ptolemaei regis pisces carnesque a principio adfert" (Lynceus fr. 4 Dalby).

Hoc convivium Athenis celebratum et in epistula Hippolocho missa descriptum ex alio Deipnosophistarum loco satis constat (128a). Aphrodisia Athenienses domo cenantes celebrabant; talia facta sunt in Aphrodisiis apud Gnathaenam meretricem celebratis (impensibus Diphilo comico) si Machoni credimus.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Machon, Chriae 263-284 Gow apud Athenaei Deipnosophistas 579e


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.