Convivium Ptolemaei Athenis celebratum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Convivium Athenis celebratum est a Ptolemaeo quodam, fortasse ab illo qui Ptolemaeus II rex futurus erat. Convivium a Lynceo Samio descriptum est; pauca autem huius descriptionis servantur apud Athenaei Deipnosophistas (100e-f; 101e-f):

Λυγκεὺς δ´ ὁ Σάμιος, ὁ Θεοφράστου γνώριμος, καὶ τὴν σὺν ὀπῷ χρῆσιν αὐτῆς οἶδεν. Ἀναγράφων γοῦν τὸ Πτολεμαίου συμπόσιόν φησιν οὕτως· "Μήτρας τινὸς περιφερομένης ἐν ὄξει καὶ ὀπῷ."
"Lynceus Samius Theophrasti cognitus de usu [matricis] e iuscello scit; convivium enim Ptolemaei describens talia refert: 'Utero aliquo allato ex aceto et iuscello'" (Lynceus fr. 5 Dalby).
Λυγκεὺς δὲ διαγράφων τὸ Λαμίας τῆς αὐλητρίδος δεῖπνον, ὅτε ὑπεδέχετο Δημήτριον τὸν Πολιορκητήν, εὐθέως τοὺς εἰσελθόντας ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἐσθίοντας ποιεῖ ἰχθῦς παντοίους καὶ κρέα. Ὁμοίως καὶ τὸ Ἀντιγόνου τοῦ βασιλέως δεῖπνον διατιθεὶς ἐπιτελοῦντος Ἀφροδίσια καὶ τὸ Πτολεμαίου τοῦ βασιλέως ἰχθῦς πρῶτον παρατίθησι καὶ κρέα.
"Lynceus cenam describens quam Lamia tibicina Demetrio Poliorcetae dederit convivas nuper receptos statim pisces omnis generis carnesque edere narrat; simili modo in cena qua Antigonus rex Aphrodisia celebraverit et in cena Ptolemaei regis pisces carnesque a principio adfert" (Lynceus fr. 4 Dalby).

Hoc convivium Athenis celebratum et in epistula Hippolocho missa descriptum ex alio Deipnosophistarum loco satis constat (128a).


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.