Latinitas nondum censa

Aphrodisia apud Gnathaenam celebrata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aphrodisia apud Gnathaenam Athenis celebrata sunt impensibus Diphilo comico et a Machone poëta in Chriis narrata, qui de Gnathaena meretrice Atheniensi multa scripsit. Aphrodisia domi celebrabant Athenienses. Narratio servatur apud Athenaei Deipnosophistas (579e-580a):

Πρὸς τὴν Γνάθαιναν Δίφιλος κληθείς ποτε
ἐπὶ δεῖπνον, ὡς λέγουσι, τοῖς ᾿Αφροδισίοις,
τιμώμενος μάλιστα τῶν ἐρωμένων
(ἔλαθε δ'[1] ὑπ' αὐτῆς ἐκτενῶς ἀγαπώμενος)
παρῆν ἔχων δύο Χῖα, Θάσια τέτταρα,
μύρον, στεφάνους, τραγήματ', ἔριφον, ταινίας,
ὄψον, μάγειρον, τὰ μετὰ ταῦτ' αὐλητρίδα.
Καὶ τῶν ἐραστῶν Συριακοῦ τινος ξένου
πέμψαντος αὐτῃ χιόνα σαπέρδην θ' ἕνα,
αἰσχυνομένη τὰ δῶρα μή τις καταμάθῃ
φυλαττομένη τε πόλυ μάλιστα Δίφιλον,
μὴ δῷ δίκην μετὰ ταῦτα κωμῳδουμένη,
τὀ μὲν τάριχος εἶπε ταχέως ἀποφέρειν
πρὸς τοὺς σπανίζειν ὁμολογουμένους ἁλῶν,
τὴν χιόνα δ' εἰς τὸν ἄκρατον ἐνσεῖσαι λάθρᾳ·
τῳ παιδί τ' ἐπέταξ' ἐγχέανθ' ὅσον δέκα
κυάθους προσενεγχεῖν Διφῖλῳ ποτήριον.
ὑπερηδέως δὲ τὴν κύλικ' ἐκπίων ἄφνω
καὶ τὸ παράδοξον καταπλαγεὶς ὁ Δίφιλος
"Νὴ τὴν ᾿Αθηνᾶν καὶ θεοὺς, ψυχρόν γ', ἔφη
Γνάθαιν', ἔχεις τὸν λάκκον ὁμολογουμένως.»
Ἣ δ' εἶπε «Τῶν σῶν δραμάτων γὰρ ἐπιμελῶς
εἰς αὐτὸν αἰεὶ τοὺς προλόγους ἐμβάλλομεν.»
"Apud Gnathaenam Diphilus aliquando cenaturus ac potaturus fuit per Veneris festos dies, quem ex cunctis amatoribus Gnathaena faciebat plurimi: cum nesciret tamen Diphilus summopere ab ea se diligi, profectus illuc est cum Chii duabus lagenis, Thasii quattuor, unguentis, coronis, bellariis, haedo, fasciis, obsonio, coquo, et post haec omnia tibicina. Ex aliis tum amatoribus peregrinus quidam forte Syriacus nivem misit et saperdam unam. Eius muneris cum puderet, missum ne cui innotesceret magno cum metu cavebat praecipue ne resciret Diphilus eiusque notata comoediis poenas ne lueret. Salsamentum confestim amoveri iubet et ad eos ferri qui sibi quererentur deesse salem: nivem autem succussam occulte immiscere vino pueris mandat, sic ut meri cyathi decem forent poculumque bibendum offerre Diphilo. Maxima ille cum voluptate epoto calice, et inexpectata potionis frigiditate obstupefactus, "Per Minervam et omnes deos," inquit, "gelidum Gnathaena indubitato puteum habes." Repondit illa, "Tuarum enim fabularum curiose in eum prologos iniicimus." (Machon, Anecdota vv. 263-284 Gow).

Huius convivii comparationem facere licet cum Aphrodisiis Athenis a rege Antigono Gonata celebratis et a Lynceo olim enarratis.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic suggerit Gow in commentario ad loc. Mss. ληθητ
  2. Lynceus fr. 4 Dalby apud Athenaei Deipnosophistas 101e-f


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.