Cena Demetrio Poliorcetae Athenis oblata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cena Demetrio Poliorcetae Athenis oblata est opulentissima iussu Lamiae meretricis. Ex huius cenae descriptione, a Lynceo Samio in epistula Hippolocho contubernali missa, perpauca apud Athenaei Deipnosophistas servantur (101e-f):

Λυγκεὺς δὲ διαγράφων τὸ Λαμίας τῆς αὐλητρίδος δεῖπνον, ὅτε ὑπεδέχετο Δημήτριον τὸν Πολιορκητήν, εὐθέως τοὺς εἰσελθόντας ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἐσθίοντας ποιεῖ ἰχθῦς παντοίους καὶ κρέα. Ὁμοίως καὶ τὸ Ἀντιγόνου τοῦ βασιλέως δεῖπνον διατιθεὶς ἐπιτελοῦντος Ἀφροδίσια καὶ τὸ Πτολεμαίου τοῦ βασιλέως ἰχθῦς πρῶτον παρατίθησι καὶ κρέα.
"Lynceus cenam describens quam Lamia tibicina Demetrio Poliorcetae dederit convivas nuper receptos statim pisces omnis generis carnesque edere narrat; simili modo in cena qua Antigonus rex Aphrodisia celebraverit et in cena Ptolemaei regis pisces carnesque a principio adfert" (Lynceus fr. 4 Dalby apud Athenaei Deipnosophistas 101e-f).

De eadem cena et de opere Lyncei Plutarchus in "Vita Demetrii" refert, sed sine citatione verbali:

Πολλῶν δὲ γενομένων ἐν τῇ πόλει τότε πλημμελημάτων καὶ παρανομημάτων ἐκεῖνο μάλιστα λέγεται λυπῆσαι τοὺς Ἀθηναίους, ὅτι διακόσια καὶ πεντήκοντα τάλαντα πορίσαι ταχὺ καὶ δοῦναι προσταχθὲν αὐτοῖς, καὶ τῆς εἰσπράξεως συντόνου καὶ ἀπαραιτήτου γενομένης, ἰδὼν ἠθροισμένον τὸ ἀργύριον ἐκέλευσε Λαμίᾳ καὶ ταῖς περὶ αὐτὴν ἑταίραις εἰς σμῆγμα δοθῆναι. ἡ γὰρ αἰσχύνη τῆς ζημίας καὶ τὸ ῥῆμα τοῦ πράγματος μᾶλλον ἠνώχλησε τοὺς ἀνθρώπους. ἔνιοι δὲ τοῦτο Θετταλοῖς, οὐκ Ἀθηναίοις, ὑπ' αὐτοῦ συμβῆναι λέγουσι. χωρὶς δὲ τούτων αὐτὴ καθ' ἑαυτὴν ἡ Λάμια τῷ βασιλεῖ παρασκευάζουσα δεῖπνον ἠργυρολόγησε πολλούς, καὶ τὸ δεῖπνον οὕτως ἤνθησε τῇ δόξῃ διὰ τὴν πολυτέλειαν, ὥσθ' ὑπὸ Λυγκέως τοῦ Σαμίου συγγεγράφθαι. διὸ καὶ τῶν κωμικῶν τις οὐ φαύλως τὴν Λάμιαν Ἑλέπολιν ἀληθῶς προσεῖπε.
"Cum vero Athenis tunc multa fierent inique et iniuste, id omnium maximum civibus dolorem attulit, quod Demetrius, cum Atheniensibus imperasset uti celeriter ducenta quinquaginta talenta cogerent, sibique darent; postquam pensio ea celeri exactione duraque est collata, et argentum paratum vidit, Lamiae id omne ceterisque circum eam scortis ad saponem emendum dare iussit. Turpitudo enim damno et vox ea ipso facto molestior fuit hominibus. Quidam hoc non Atheniensibus sed Thessalis accidisse dicunt. Praeterea autem Lamia ipsa proprio arbitratu cum cenam regi faceret, a multis pecuniam extorsit, tantaque fuit eius cenae ob magnitudinem sumptuum gloria et Lynceus Samius eam descripserit. Itaque comicus quidam haud inscite Lamiam 'helepolin' appellavit" (Plutarchus, "Vita Demetrii" 27).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, "De Philippe II à Ptolémée II: le syncrétisme culturel des banquets royaux" in Catherine Grandjean, Anna Heller, Jocelyne Peigney, A la table des rois: luxe et pouvoir dans l'oeuvre d'Athénée (Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2013. ISBN 978-2-7535-2888-8) pp. 129-147


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.