Diphilus Sinopeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Diphilus

Diphilus Sinopeus (Sinope natus anno incognito; Smyrnae mortuus sed Athenis sepelitus[1]) floruit Athenis ab anno 318 a.C.n. ut poëta Comoediae Novae. Hetaeram Gnathaenam amavit.[2]

Diphilus ter Lenaeis vicit, primo anno 318.[3] Nulla fabula eius hodie servatur, sed habemus multa fragmenta ab aliis scriptoribus citata. Nonnullae fabulae Diphili a comoedis Romanis translatae sunt: Clerumeni in Casinam Plauti, Onagus in Asinariam, quandam aliam in Rudentem; Synapothnescontium etiam Plautus partim in Commorientes vertit, partim Terentius in Adelphos.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IG II2 10321.
  2. Machon, Chriae; Lynceus Samius fr. 23 Dalby; Athenaeus, Deipnosophistae 243e, 578e, 579e, 583e.
  3. IG II2 2325.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!