Anna Löwenstein

E Vicipaedia
Anna Löwenstein, mense Aprili 2016 Roterodami
Editio foliorum feminismum foventium mense Octobri 1986 quibus titulus Sekso kaj egaleco; nota pseudonymum Annae Löwenstein in parte inferiore

Anna Löwenstein (nata die 8 Martii 1951 in Britannia Maiore) auctrix Anglica et Esperanticorum fautrix est quae in Esperanticis rebus sese extulit scriptricem et redactricem.

Ambitus Esperantici[recensere | fontem recensere]

Anna linguam Esperanticam ediscere coepit anno 1964 e libro, quem mutuum a bibliotheca quadam publica sumpserat. Tunc Löwenstein operam dabat in Grapheo centrali UEA annis inter 1977 et 1981 ubi anno 1981 eius fuit moderatio libri annalis Universalis Societatis Esperanticae. Anno autem 1979 accepta est in Commissione feminismi in motione Esperantica provehendi.

Sub pseudonymo Annae Brennan folia praetitulata Sekso kaj Egaleco (de inter sexus aequitate) annis inter 1979 et 1988 disponebat necnon ephemerides Kontakto iuvenibus dicatas annis inter 1983 et 1986 opusculis suis adiit. In motione Esperantica autem atheismum fovens secretaria consociationis ATEO creata est.[1] Mundo Esperantico duo dona insuper dedit: Anno 2006 Florentiae in Congressu universali Esperantico nundinas (movada foiro: ibi tamquam in foro magno circuli Esperantici varii sese omnibus praesentare queunt) introduxerat necnon anno 2018 paginas interretiales lingua faciliore scriptas ad tirones alliciendos aperuerat. Hoc laudabilissimo incepto autodidacti quoque firmentur atque iuventur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opus autem magni momenti est liber La ŝtona urbo anno 1999 scriptum, fabula Milesia historica, quod editum est linguis Anglica Esperanticaque. Godelina Logez gratum faciens id in Francogallicum vertit. Ibi agitur de serva e Celtarum tribu quodam rapta et Romam abducta. Opus id pluries anastatice prelo mandatum est.

Anno 2006 ipsa in idioma Zamenhofianum convertit librum facetiis fartum cui titulus Esperanticus Ksenofobia gvidlibro al la italoj (De odio phyletico in usum Italorum) et anno 2007 in opere Rusoj loĝas en Rusujo opiniones scriptorum XVII assumpsit de recto nominum topographicorum usu. In Flandria anno 2008 editus est liber quidam in serie Stafeto cui titulus Morto de Artisto (ISBN 978-90-77066-39-3). Eo antiquitas denuo vivificatur quippe qui in Imperii Romani capite argumenta sua habeat.

Opus eius novum anni 2009 quaestiones toponomasticas solvendas repetit, qui praetitulatur Konciza klarigo pri la landonomoj; ibi etiam sententiae summorum Academiae Esperanticae grammaticorum de nomenclatura terrarum incolarumque optima redduntur.[2].

Familia et honores[recensere | fontem recensere]

Anna Löwenstein vitam annis inter 1981 et 2015 in Italia cum marito Renato Corsetti degebat ante reditum in Anglia. Filios ambos, Gabrielem et Fabianum, linguam Esperanticam a pueritia docuerat. Ipsa autem Academiae Esperanticae adhaeret inde ab anno 2001. Anno 2019 a periodico Undae Esperantici declarata est Esperantista anni honoraria.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Praesidii monstratio in consociationis atheistarum Esperanticorum paginis
  2. Oficialaj informoj n-ro 11
  3. Nuntius de praemio denique sparso

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Opera in interreti relegenda[recensere | fontem recensere]