Jump to content

Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Boethius (discretiva).
Symmachus et Boëthius

Anicius Manlius Torquatus Severinus Boëthius (natus Romae anno circiter 480, mortuus Papiae anno 524 vel 525) fuit philosophus ultimus Romanorum et primus scholasticus.

De pueritia et adulescentia eius

[recensere | fontem recensere]

Boëthius creditur plerumque anno circiter 480 natus esse, eodem quo et Sanctus Benedictus natus est. Est autem Romae nobili loco natus ex gente prope centum iam annos fidem Christianam professa. Multi inter maiores eius consules fuerant. Ipse pater Flavius Manlius Boethius consul erat anno 487. Boethius Rusticianam in matrimonium duxit et duos filios habuit, Symmachum et Boethium, qui anno 522 una consules fuerunt.

Quo modo Boëthius illam linguae Graecae doctrinam maximam acceperit, sive Athenis sive Alexandriae didicerit, incertum est. Quoniam traditur Alexandriae anno circiter 470 senem quendam Boethium scholae "proctorem" fuisse, sunt qui existiment adulescentem lingua Graeca a patruo aut aliquo propinquo esse institutum.

Propter doctrinam et rerum peritiam Boëthium ad rem publicam arcessivit Theodoricus Magnus, ad quem anno 506 litteras de suis studiis facundissimas honestissimasque miserat. Itaque Theodoricus Boethio iuveni mandavit, ut officia multa praestaret.

De posteriore vitae parte

[recensere | fontem recensere]
Boëthius in carcere. Ex codice librorum De consolatione anno 1385 manu scripto.

Boëthium annum agentem fere quadragesimum, anno scilicet 520, magistrum officiorum factum esse credimus, ita ut princeps omnis administrationis et iudiciorum fieret. Postea eius filii duo in honorem patris anno 522 puerili aetate consules facti sunt.

Maximianus in elegiis suis[1] affirmat se iuvenem Boethio amicum fuisse.

Boëthius ipse Ostrogothorum in regno ministri munere functus est. A Theodorico rege, quod cum Iustino Augusto (eo qui tum Byzantii regnabat) in Gothos coniuratus novis rebus studuisset, anno 523 deprehensus et Papiae in vincula coniectus anno 524 supplicio affectus est. Ipse nullius sibi sceleris conscius ab invidis insidias esse paratas adfirmavit; quaecumque autem vera perniciei causa fuit, Boëthius suum et nomen et divitias et libertatem et vitam denique ipsam perdidit.[2]

Boëthius philosophus eam litterarum Graecarum partem, quam Romanis semper exemplo esse vellet, convertere et illustrare coepit.

  • De consolatione Philosophiae

Nihil gravius conscripsit illis De consolatione philosophiae libris, quibus, cum in custodia esset, tractavit, quid Cynici, Stoici, Academici, Peripatetici de hac re sentirent. Maxima consolationis causa Boëthio haec esse videbatur, quod quae in hoc mundo pro bonis haberentur, vera bona non essent. Nam quod iusti saepe miseri, pravi beati essent, id Academiam secutus repudiavit, quae ut malum ipsum, ita malos homines esse posse negasset. Malevolos enim ipsos efficere, et ut quasi non essent et ut consilia sua inania redderentur, cum quicquid agerent, id sicut ceteri ad deum unum illud atque verum bonum necessario referrent. Ceterum operam dedit, ut ostenderet libertatem et fatum et providentiam inter se non repugnare. At nihil eorum, qui Christum pro deo habent, in his de consolatione libris inveniri posse admiramur. Quos qui legerit, si Boëthium Christum coluisse nesciat, multa a doctrina huius sectae abhorrere dicet.

Lineamentum Anicii Manlii Torquati Severini Boëthii
  • Opuscula theologica (V)

In libro De persona et duabus naturis scripto personam naturae rationalis individuam substantiam esse voluit (c.2).

  • De institutione arithmetica
  • De institutione musica
  1. 3,48: solus, Boethi, fers miseratus opem
  2. [1]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Dialectica, 1547

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius spectant.
  • Opera (Latine, pauca Anglice)
  • Lectio papae Benedicti XVI de Boetio et Casiodoro inter audientiam generalem die 12 Martii 2008 (Italiane) et aliis sermonibus.


Antecessores:
Flavius Inportunus Iunior (sine collega)
Consul
510
sine collega
Successores:
Flavius Arcadius Placidus Magnus Felix et Flavius Secundinus