Flavius Inportunus Iunior

E Vicipaedia

Flavius Inportunus Iunior (natus saeculo 5, mortuus post annum 525) vir publicus Romanus sub regno Theodorici fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior (consul 480) erat, fratres Flavius Faustus Albinus (consul anni 493), Flavius Avienus Iunior (consul 501) atque Flavius Theodorus (consul 505).

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 498 cum fratre Theodoro Laurentium antipapam contra Symmachum papam adiuvit, cum hic a fratribus Albino et Avieno auxilium accepit. Anno 506 Laurentius depositus est, sed anno 509 Inportunus quasi solacium a Theodorico consul sine collega nominatus est. Hoc anno Importunus, cum ludos consulares celebraret, a factione prasina propter vim cum fratre Theodoro adhibitam accusatus est. Anno 509/511 etiam patricius nominatus est. Anno 525 a rege Theodorico cum Ioanne I papa legatus ad Iustinum I imperatorem missus est poatulaturus leges contra Arianos rescindi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arnold Hugh Martin Jones,J. Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire: Volume 2, AD 395-527, p. 592


Antecessores:
Basilius Venantius Iunior et Flavius Celer
Consul
509
sine collega
Successores:
Anicius Manlius Severinus Boethius (sine collega)