Disputatio:Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Irenaee, suorum ad eius mutasti: "Multi maiorum eius fuerant consules." Perspicue, putas Boethium non esse eum. Quis est? Ecce: "Caesar suas copias subducit" (B. G. i.22)—non "Caesar eius copias subducit," quod significat copias non esse Caesaris, quin alii ducis. IacobusAmor 03:46, 29 Novembris 2006 (UTC)[reply]

In illo Belli Gallici loco, quem tu, vir docte, attulisti, Caesar ipse subiecto grammatico fungitur. At auctor illorum de maioribus Boethii verborum hos ipsos pro subiecto adhibuit. Quam ob rem pronomine reflexivo hic utendum esse nego, ad illud eius revertendum esse aio. Irenaeus 22:48, 15 Ianuarii 2011 (UTC)[reply]