Maria Iosephus Chénier
Maria Iosephus Blasius de Chénier (natus Constantinopoli die 11 Februarii 1764, mortuus Lutetiae die 10 Ianuarii 1811), notissimi scriptoris Andreae Chénier frater, fuit et ipse olim illustris, hodie oblivione deletus, poeta, ludorum scaenicorum scriptor et politicus Francicus saeculi duodevicensimi et praecipue narrator Rerum Francicarum eversionis. Anno 1803 in Academiam Francicam cooptatus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Rerum novarum Francicarum dramaturgus illustrissimus cum fratre Andrea Chénier mox Lutetiam commigraverat. Tragoediis primis plausum non est, cum opus »Charles IX« (1789) valde placuisse videretur propter argumenta res novas olentia, animorum impetus, poeticum valorem egregium. Partes primas ibi agens Franciscus Iosephus Talma histrio gloriam sibi adeptus est. Annis inter 1791 et 1794 sequebantur tragoediae »Henri VIII«, »Calas«, »Cajus Gracchus«, »Fénelon«, »Timoléon«, quarum eventus minus felix fuit. Vel oppressa sunt dramata »Gracchus« et »Timoléon« in quibus critica acris de Maximiliano de Robespierre suspecta erat. Cum Chenier iam Conventui interfuisset, membrum sic dicti Consilii quingentorum et Tribunalis creatus est. Eo consulente scholarum elementarium erectio statuta est. In primis Instituti membris fuit, quod cum aliis condiderat, et anno 1803 inspector generalis in rebus ad educationem spectantibus factus est.
Drama eius »Cyrus« quod in coronatione Napoleonis I scriptum erat, neque tyranno neque spectatoribus placuit. Numquam in scaenis productae sunt tragoediae »Philippe II«, »Brutus et Cassius«, »Tibère«, »Oedipe« et aliae. Opere »Tibère« necnon litteris »Epître à Voltaire« inimicitiam imperialem evocavit. Inde oportuit eum ab officii inspectoris generalis removeri. Annis inter 1806 et 1807 in Athenaeo orationes de litteris Francogallicis habuit. Tragoediis insunt multae sententiae patheticae et pauca argumenta, quarum characteres imperfecti tantummodo adumbrantur neque perficiebantur. Eiusdem rationis sunt odae et cantus Rerum novarum laudandarum, velut e.g. »Hymne à la Raison«, »Hymne à l'Être suprême«; econtra cantus popularis factus est ille bellicus »Chant du départ«.
Ingenium eius optime manifestatur in epistulis et carminibus satiricis; litterae »Epître sur la calomnie« (1795), responsum est in adversarios, qui eum culpae in fratris Andreae nece accusaverant. Sine dubio id opusculum optimum est. Inter prosae opera maximi momenti est »Tableau de la littérature française depuis 1789« (1816), conspectus quidem levis sed partim iudiciis acutis conditus; ibi Francisci Renati de Chateaubriand aanimus nihilominus ab eo nimis criticatur. Opera eius omnia »Œuvres complètes« primo edidit Arnault octo in tomis annis inter 1824 et 1826, cui praefationes et commentarios donarunt domini Daunou et Lemercier.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alfred Jepson Bingham: Marie-Joseph Chénier: early political life and ideas (1789-1794), Neoeboraci 1939.
- Adolphe Lieby: Étude sur le théâtre de Marie-Joseph Chénier, Éditions Slatkine, Genavae 1971
- Michel Pertué et Albert Soboul (ed.): Dictionnaire historique de la Révolution française, Presses universitaires de France, coll. « Quadrige », 2005, « Chénier Marie-Joseph », p. 216-217
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Iosephum Chénier spectant. |