Carolus Augustinus Sainte-Beuve

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sainte-Beuve
Tabula commemorative in domu ubi animam efflavit, in via Montparnasse 11, Lutetiae
Titulus operis cuiusdam

Carolus Augustinus vulgo Charles-Augustin Sainte-Beuve (natus die 23 Decembris 1804 Gesoriaci, mortuus die 13 Octobris 1869 Lutetiae) fuit criticus, arbiter elegantiarum et scriptor Francogallus inclutissimus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Vir poetico ingenio magno mox membrum Cenaculi romanticorum factum est circa Victorem Hugo congregatorum. Fama mox insecuta est opere primo praetitulato »Tableau de la poésie française au XVI siècle« (1828), ubi gloriam Ronsardi maculatam feliciter revivificat. Postea exaravit sub pseudonymi Iosephi Delorme opusculum »Poésies«, quod sequebantur »Consolations« (1829/30) et »Pensées d'août« (autobiographia ficta; 1837). In isto opere mediocris qualitatis desiderium magnum obscurum necnon critica nimia periculosa quasi Vertherum alterum Goethianum producunt. Post Res novas Sainte-Beuve ad instar Henrici de Saint-Simon scribebat. In periodicis »Globe« et »National« operam dans et Felicitas Robertus de Lamennais ei exemplo fuit - ut cerni potest in mythistoria mira »Volupté« (1834).

Postquam pro periodico »Revue des Deux Mondes« laborare coepit (ibi historiae litterarum responsalis erat) periodus vere fecunda venit. Anno autem 1837 rixas habuit cum Hugo et in Helvetiam iit. Praelectiones, quas Lausannae habuit, postea in opus eius magnum »Histoire de Port-Royal« (1840–48) relegi potuerunt. Anno 1810 Bibliothecae Mazarin conservator nominatus est et anno 1845 in Academiam Francicam cooptatus est. Anno 1848 denuo patriam reliquit ut Bruxellis acroases haberet (quae anno 1860 fundamento fuerunt in opus »Chateaubriand et son groupe«). Napleone III regente professor in litteris Latinis ad Collegium Franciae fuit; sed studiosi rem publicam sitientes contra eum tantopere aggressi sunt, ut res terminandae erant. Annis inter 1857 et 1861 in Schola normali docebat; denique autem disciplinas privatas habere maluit. Fidelitatem nihilominus honoravit imperator magnanimus, quando anno 1865 eum senatorem nominavit. Sainte-Beuve homo politicus factus pro explorationum scientificarum libertate pugnabat et diurnariis interveniebat.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

In opere »Causeries du lundi«, tractationum vulgatarum anthologia quadam, praeter genus scribendi pulcherrimum facultates eius excellunt quoad temporum narrationem et characterum contemporaneorum empathiam. Mentionis specialis dignae sint adhuc opera haec: »Poésies complètes« (1863); »Critiques et portraits littéraires« (1832–39); »Portraits littéraires« (1844); »Portraits contemporains« (1846); »Nouveaux lundis« (1863–72); »P. J. Proudhon, sa vie et sa correspondance« (1867). Autobiographiam eius edidit anno 1872 dominus Troubat sub titulo »Souvenirs et indiscrétions«. Anno 1873 edita est epistularis collectio »Lettres à la princesse« (Mathilde), postea »Correspondance de Ch. A. S. 1822–1865« (1877–78), »Nouvelle correspondance« (1880), »Lettres inédites à Collombet« (1903) et »Correspondance inédite avec M. et Mme. Olivier« (1904).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolf Lepenies: Sainte-Beuve: Auf der Schwelle der Moderne. Hanser, Monaci 1997. ISBN 3423343559
  • Christopher Prendergast: The Classic: Sainte-Beuve and the Nineteenth-Century Culture Wars. Oxford University Press, Novi Eboraci 2007 ISBN 3446191216
  • Karlheinz Stierle: L’homme et l’œuvre. Sainte-Beuves Literaturkritik. In: Literaturkritik – Anspruch und Wirklichkeit. DFG-Symposion 1989. Edidit Wilfried Barner. Metzler, Stuttgardiae 1990, ISBN 3-476-00727-8, p. 185–196
  • René Wellek: Geschichte der Literaturkritik. Bd. 2. De Gruyter, Berolini 1977
  • Robert Zimmer: Sainte-Beuve als Erzieher. In: Sainte-Beuve: Causerien am Montag: Aufklärung aus dem Geist der Salons. Das Arsenal, Berolini 2013 ISBN 978-3-931109-61-5, p. 148–178
  • Kurt Kötz: Das Frankreichbild im Werke Sainte-Beuve’s. Arbeiten zur romanischen Philologie, 43. Heinrich Pöppinghaus, Langendreer 1937

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Augustinum Sainte-Beuve spectant.