Anas theá fumata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Civitatum Foederatarum: Anas theá fumata (zhangcha ya) sicut in popina urbis Berkeleiae in California infertur

Anas theá fumata,[1] Sinice 樟茶鸭 zhāngchá yā, est ferculum in arte culinaria Sichuanensi.

Anas pipere zanthoxyloque et sale contrita in vino Shaoxingensi siceraque ex oryza glutinosa maceratur; deinde lignis rasis, cupressi sarmentis, foliis theae iasminique et camphorae ardentibus fumatur; deinde vapore coquitur cum cepullis candidis et gingibere; denuo ex oleo profundo frigitur. Frustis dissecata, modico oleo sesamino sparsa infertur.

Hoc ferculum primum invenisse fertur Huang Jinlin, e Sichuan ortus, qui inter coquos reginae Cixi saeculo XX ineunte meruit. Is postea in provinciam nativam reditus popinam Chengduensem Gugu Ting, scilicet "epulum amitae", condidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 118-119

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]