Jump to content

Vulnus

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vulnus minus digiti humani, quod non distat
Vir telis vulneratus - Labia horum vulnerum lacerata sunt.

Vulnus est laesio quaedam animalis, qua textus vel integumentum vel membrana mucosa dividitur vel rumpitur aut ob vim externam (calamitatem vel elementum mechanichum) aut ob morbum. Secundum pathologiam vulnus separationem epidermidis per violentiam acutam significat.

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

De gradibus contaminationis vulnera dividuntur in[1]:

  • vulnus purum – conditiones quasi steriles sine organismis alienis et sine functione laesa, sanationem promptam ducentes.
  • vulnus contaminatum – organisma pathogenica sive corpuscula aliena inveniuntur, saepe inconsiderata exiguave temeritate.
  • vulnus contactum – cum organismis pathogenicis, quae multiplicantur, prout inflammationis symptomata (rubore, calore, dolore, tumore, functione laesa ) et pus oriantur.
  • vulnus frequentatum – i. e. vulnus chronicum cum organismis pathogenicis male sanans (e.g. ulcus).

Nexus interni

  1. Wullstein et Wilms (editores) (1908): Lehrbuch der Chirurgie. Ienae: Verlag von Gustav Fischer (Theodisce) - tom. I, pag. 16

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]