Amphinomos et Anapias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Denarius triumviri Marci Herenni ː ex una parte caput Pietatis diadematum, ex altera Amphinomus patrem ferens. Circa 108 a.C.n.

Amphinomos et Anapias (Latine etiam Amphinomus et Anapis) in mythologia Graeca fuerunt fratres Catinenses, qui lavam lapidesque igneos ex improviso monte Aetna vicino evomente, non prius de salute sua et fuga cogitarunt quam parentes humeris sustulissent ut secum ferrent. Quod factum, ut insigne pietatis eximiae exemplum, a multis auctoribus antiquis memorabatur. Fuerunt etiam qui flammas viam eis sua sponte aperuisse adfirmare non dubitarint.[1] Et in nummis scaena expressa est non tantum Catanensibus, sed etiam in denario Romano gentis Herenniae[2] et alio a Sexto Pompeio in Sicilia tempore belli adversus triumviros percusso[3] (ita enim dux Romanus ad suam pietatem alludebat qui patrem Pompeium Magnum ultum ibat[4]). Praeterea Catanae, in Piorum Campo ubi sepulti erant, stabant statuae duorum heroum.

Aliquam similitudinem praebet haec fabula cum Aenea et Anchisa. Ultimis annis sedecimi saeculi suadente Fulvio Ursino, qui palatium Farnesinum decore ornandum curabat Hannibal Carracci hoc argumentum Romae in parietibus Camerini Farnese pinxit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nummus aeneus et antiquus Catinensium fabulam illustrans.
Sextus Pompeius hunc denarium capite patris ex una parte, Neptuno deo inter Amphinomum et Anapiam ex altera, signavit. Nam tunc Siciliam occupabat unde Romanis famem minitabatur.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Robertus Bedon, « Les pii fratres de Catane, Amphinomos et Anapias, chez Solin », in Mélanges Lazlone Havas, Acta Classica Universitatis Debreceniensis, XL-XLI, Debrecen (Hungaria), 2004 ː 339–354.
  • Stefania Santelia, La miranda fabula dei pii fratres in Aetna 603–645 ; con una nota di Pierfrancesco Dellin, Bari : Cacucci, 2012 Apud Guglum librorum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Poeta Aetnae et Seneca, exempli gratia.
  2. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 ː Herennia 1. Crawford 308/1. Nonnulli Herennii 'Siculi' cognominati erant, ut ille haruspex Gai Gracchi amicus, ad cuius pietatem secundum nonnullos interpretes hic denarius alludere videtur (Valerius Maximus IX.12.6).
  3. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 ː Pompeia 25-26. Crawford 511.3.
  4. Potuit etiam fieri ut hic denarius Catanae cusus sit. Non necessario tamen ː nam Sextus cognomen "Pium" sibi vindicabat.