Alterum bellum Macedonicum
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Secundum bellum Macedoncium | |
---|---|
Pars bellorum Macedonicorum | |
Graeciae tabula bello saeviente | |
Annus: | 200 a.C.n. – 197/6 a.C.n. |
Locus: | Graecia |
Fortuna: | Romani iuvantibus sociis victoriam de Macedonibus adepti sunt |
Casus belli: | Macedonum incursus in Graeciam atque Propontidem |
Territoriae mutatae: | Macedones omnes partes expugnatas concedere inque fines eorum translaticios regnante Philippus II (Macedonum rex) recedere coacti sunt. |
Exercitus | |
Regnum Macedonicum | Res publica Romana Foedus Achaicum Pergamum Rhodus Foedus Achaicum Foedus Aetolicum Athenae |
Duces | |
Philippus V | Publius Sulpicius Galba Titus Quinctius Flamininus Attalus I |
Secundum bellum Macedonicum inter rem publicam Romanam et regnum Macedonicum ducente Philippo V inter annos 200 et 197 a.C.n. gestum est.
Quae causa belli gerendi fuerit
[recensere | fontem recensere]Principium bellorum Romanis atque Macedonibus iam secundo bello Punico saeviente ortum est cum Philippus V Macedonum rex primum rei publicae Romanae tunc temporis cladibus ab Hannibale defessae bellum intulisset. Ille ratus Hannibalem Romanam rem mox superaturum cumque dominatum orarum Liburniae adfectaretur foedera iecit Karthaginiensibus, classe Illyrias minari ipse studebat. Intercepto autem Hannibale atque in Africam repulso compressaque classe et in fugam conversa etiam Philippus inceptu destitit et pace a Romanis petita demum anno 205 a.C.n. foedera apud Phoenice iecit.
Quae ante gesta sint
[recensere | fontem recensere]Hac clade accepta Philippus verritus ne Romani perfidiam eius ulciscerentur cum rege Antiocho III anno 203 a.C.n. foedus composuit, quo pacto defuncto Ptolemaeo IV rege Aegyptiorum una cum socio patrimonii eius potiri spoliaque inter sese compartiri constituit.
Premente deinde Syriam Antiocho III etiam Philippus inopinate Graeciam invasus praecipua oppida Propontidis (Lysimacheia, Sestus etPerinthus populavit necnon Chios insulam dicioni suae subiugavit. His autem rebus tam prospere quam celeriter susceptis perterritae civitates Rhodiorum, Cyzicorum necnon Byzantiorum amicitia se coniunxerunt et suadente rege Pergameno foedus ad regem Macedonicum arcendum constituerunt. Quod quidem foedus licet pugna navali haud procul ab civitate Chiorum valuisset tamen Philippum arcere non quivit, ne Pergamenam arcem diu frustra oppugnaret, quo facto urbem regionem omnem vastaret. Urbe paene deflagrata rex Macedonum in Ciliciam castra in Ciliciam movit ad Rhodios comprimendos.