Aloysius Cernuda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aloysii Cernuda poetae simulacrum

Aloysius Cernuda Bidou vel Bidón, vulgo saepissime Luís Cernuda (natus Sevillae die 21 Septembris 1902; mortuus Mexicopoli die 5 Novembris 1963) fuit poeta et criticus litterarius Hispanicus. Cum poesim Hispanicam renovare vellet genus Romanticismi novi proponit, qui melancholice multa opera implet. Quando in Hispania vixit sodalis coetus Generación del 27 erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Bello civili Hispanico saeviente Aloysius anno 1938 in Angliam, in Status Unitos et in Mexicum iit exsul. In America et lectoris et professoris munere fungebatur. Lyrica eius in vestigiis tum recentissimis se tenebat sic dictae purae poeseos (poésie pure) quae motio modum in simplicem neque politica neque moralia abhorrebat. Denique Cernuda periodo classica peracta ad Romanticismum modernum transiit verbis figurisque inusitatis adhibitis.

Inter opera autem procul dubio excellit florilegium poeticum La realidad y el deseo (1936), quod somnium tam Andalusiae patriae quam Graeciae antiquae offere vult. Quae visio in variis tomis consecuis iterata esse videtur. In opere autobiographico praetitulato Ocnos (1942) artifex sententias notiones visiones sibi proprias coram publico devolvit explicatque.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Cernuda spectant.