Latinitas nondum censa

Alexander Vostokov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexander Vostokov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Vostokov: imago
Nativitas: 27 Martii 1781; Kuressaare
Obitus: 20 Februarii 1864; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Alexander Christophori filius Vostokov (Russice Александр Христофорович Востоков, tr. Aleksandr Christoforovič Vostokov), vero nomine Alexander-Valdemarus Osteneck (Theodisce Alexander-Waldemar Osteneck), filius spurius baronis de Osten-Sacken, natus die 27 Martii 1781 in Arensburg (nunc Kuressaare) in Osilia insula (tunc ad Imperium Russicum, nunc ad Estoniam pertinenti), mortuus die 20 Februarii 1864 Petropoli, erat philologus et poeta Russicus, ab anno 1820 socius Academiae Russicae (Rossicae), ab anno 1841 academicus Academiae Scientiarum Petropolitanae. Notus est ut conditor linguisticae comparativae Slavicae in Russia atque auctor librorum de grammatica linguae Russicae hodiernae. Inter alia opera sua, dictionarium linguae Slavicae ecclesiasticae creavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Vostokov spectant.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!