Jump to content

Alexander Radiščev

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Alexander Radiščev
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Radiščev: imago
Alexander Radiščev: imago
Nativitas: 20 Augusti 1749; Radischevo, Moscua
Obitus: 12 Septembris 1802; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Nikolay Radishchev;
Coniunx: Anna V. Radishcheva
Proles: Aphanasiy Radishchev, Pavel Radishchev, Nikolay Radishchev, Q116196236
Familia: Radishchev

Memoria

Sepultura: Sepulchretum Volkoviense Petropolitanum

Alexander Nicolai filius Radiščev (Russice Александр Николаевич Радищев, tr. Aleksandr Nikolaevič Radiščev; natus familia nobili in pago Verchnee Abljazovo gubernii Saratoviensis, qui nunc est Radiščevo regionis Pensensis die 20 Augusti[1] 1749, Petropoli obiit die 12 Septembris[2] 1802) fuit scriptor, poeta, et philosophus Russicus. Ut philosophus aetatis Illuminationis, ius naturale et contractum socialem studuit. Eius magnum opus est Iter e Petropoli in Moscuam (Russice «Путешествие из Петербурга в Москву», tr. Putešestvie iz Peterburga v Moskvu, anno 1790 in lucem editum), ubi servitus aliaeque inopiae in Imperio Russico damnantur et tolerantiam religiosam, libertatem imprimendi et habeas corpus postulat. Liberae cogitationis suae in hoc libro expressae causa (ab imperatrice Russica Catharina II "rebellatorem peior quam Pugačëv" vocatus) anno 1790 arrestatus, exsilio ad Siberiam affectus est, cuius tempore annis ab 1792 ad 1797 prope Ircutiam habitabat, dein secundum permissionem imperatoris Paulo I in villa sua in gubernio Calugensi, et ab anno 1801 (permissione imperatoris Alexandri I) Petropoli colebat, ubi anno sequenti obiit (fortasse, mortem sibi conscivit).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Radiščev spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •