Latinitas nondum censa

Nicolaus Novikov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Nicolaus Novikov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Novikov: imago
Nativitas: 8 Maii 1744; Gubernium Moscuense
Obitus: 12 Augusti 1818; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Nicolaus Ioannis filius Novikov (Russice Николай Иванович Новиков, tr. Nikolaj Ivanovič Novikov; natus die 8 Maii 1744 in vico Tichvinskoe-Avdot'ino gubernii Moscuensis, ibidem mortuus die 12 Augusti 1818) fuit scriptor, diurnarius et editor Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Novikov, in familia nobili natus, ab anno 1762 militavit in cohorte regia. Ab anno 1768 fuit in dimissione, et Petropoli in lucem edidit ephemerides satyricas Fucum («Трутень», "Truten'"; annis 17691771) et Pictorem («Живописец», "Živopisec"; annis 17711773), ubi servitium, iniustitiam, inimicos educationis, etc., damnabat atque certos regios coarguebat. Praeterea, nonnullas editiones historicas, e.g. Bibliothecam Russicam Antiquam («Древняя Российская Вивлиофика…», "Drevnjaja Rossijskaja Vivliofika..."; annis 17731775), publicavit. Nuntios doctos Petropolitanos («Санкт-Петербургские учёные ведомости», "Sankt-Peterburgskie učёnye vedomosti"; anno 1777), diarium arbitrii scientificae et litterariae, et Lucem matutinam («Утренний Свет», "Utrennij Svet"; annis 17771780), diarium philosophicum, edidit.

Ab anno 1779 Novikov Moscuae colebat. Ibi fuit editor Nuntiorum Moscuensium («Московские ведомости», "Moskovskie vedomosti") atque multos libros et certas ephemerides in lucem edidit.

Anno 1792, consulto imperatricis Russicae Catharinae II, Novikov arrestatus et incarceratus est in Castro Schlusselburgensi. Anno 1796 decreto imperatoris Pauli I liberatus, activitatem suam editoriam et publicam tamen numquam continuavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Билевич Н. Николай Иванович Новиков. Moscuae, 1848.
  • Вернадский Г. В. Николай Иванович Новиков. Petropoli, 1918.
  • Западов А. В. Новиков. Moscuae, 1968.
  • Макогоненко Г. П. Николай Новиков и русское просвещение XVIII века. Moscuae & Leninopoli, 1951/1952.
  • Мартынов И. Ф. Книгоиздатель Николай Новиков. Moscuae, 1981.
  • Светлов Л. Б. Издательская деятельность Н. И. Новикова. — Moscuae, 1946.
  • Семенников В. П. Книгоиздательская деятельность Н. И. Новикова и Типографической компании. Petropoli, 1921.
  • Усова С. Е. Н. И. Новиков: Его жизнь и общественная деятельность. — Petropoli, 1892.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Novikov spectant.