Alere

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Alere est actio sustinendi auctus liberorum et animo et corpore, ut vigeant ex infantia ad maturitatem. Consuete parentes biologici liberos suos alunt; sed nonnumquam, liberi aluntur ab aliis hominibus vel institutionibus. Varii modi alendi possit creare varia genera necessitudinis inter parentes liberosque.

Alere Romae Antiquitus[recensere | fontem recensere]

Romae necessitudo inter parens liberque magnopere distulit ea inter duos parentes. Pater fuit caput domus -- saepe appellatus est paterfamilias -- et habuit totam potestatem supra alia membra familiae. Saepe dicitur patremfamilias tam potentem fuisse ut posset liberos cogere ut fierent servos, vel eos interficeret sine exprobatione. Tamen, quidam historici non consentiunt. Matres repraesentaverunt aspectum curantem vitae domesticae; generaliter manserunt domi purgando et liberis custodiendis dum pater laborabat. In familiis pauperibus, mater excessit ad agros ut laboraret cum coniuge.

Cum liber natus est, pater potuit constituere utrum educaret infantem. Nisi cupivit infantem, is positus est extra in actione nomine expositio. Quoque numeri mortalitatis infantium Romae valde magni fuerunt: semis omnium liberorum gnatorum mortuus est antequam decem annos nati sunt. Ergo parentes magnopere custodiverunt liberos quos tenuerint et aluerint. Si puer masculus est, parentes ei dederunt bullam, gerendam circum cervices, ut eum defenderent contra malos spiritus. Puer gessit bullam donec factus sit pubes.

Parentes etiam habuerunt officium liberorum parandorum vitae puberi. In familiis pauperibus, liberi debuerunt laborare sicut parentes cum satis annorum fuit liberis ut agerent laborem corporis. Nonnumquam, parentes miserunt filios ad ludum. Tamen filiae generaliter non iverunt ad scholam: Nisi mulier non solita esset agere laborem domesticum, non perfecisset officium uxoris matrisque.

Pubertas praesertim magni momenti fuit familiis Romanis. Cum filius quindecim annos natus esset (sedecim in modo moderno annorum numerandorum), detraxit togam praetextam (vestem puerilem) ut indueret togam virilem et publice fieret adulescens. In ritu acto domi, puer rasus est et coma tonsa est; capilli positi sunt deis in ara.

Necessitudines Parentum in Societate Moderna[recensere | fontem recensere]

Infantes: Infantes suis parentibus confidunt totaliter apto auctui. Postquam satis annorum eis est ut ambulent et incipiant discere orationem, temptant fieri liberiores et incipiunt negare parentibus. Haec aetas saepe appellatur “Duo Terribiles”.

Liberi: Liberi etiam confidunt parentibus magnopere, sed quoque habent plus libertatis. Plurimi liberi assistunt scholae hoc tempore, et sic recipiunt sententias novas ab sociis. Dum liberi seniores fiunt, accipiunt plura officia parvis gradibus.

Adolescentes: Adolescentes sunt liberissimi regno suorum parentum. Quod sunt propter maturitatem, parentes saepe eis dant multam libertatem, et multa officia. His factis, parentes adolescentium possunt etiam ostendere magnam potestatem et eis imperant ut conficiant eadem debita. Ergo, adolescentes saepe sunt tam cupidi libertatis ut rebellent contra expectationes suarum familiarum.

Puberes: Puberes vulgariter se emovent domo ut laborent vel cedant ad collegium. Saepe continuant necessitudines cum parentibus, cum puberes sint plerumque liberi homines. Parentes possunt sustinere puberes gnatos pendendis stipendiis scholae vel pergendo eos domi alere antequam proles ipsi reperiunt suum locum in societate. Cum parentes perveniunt ad senectutem, puberes gnati possint revenire ut eos sustineant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]