Roman numeral 10000 CC DD.svg

Proles eorundem parentum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frater sororque.

Proles eorundem parentum sunt familia consanguinea descendens gradu primo; si mares sunt, fratres, si feminae sorores appellantur.

  • Germani et germanae sunt proles si ambo parentes communes sunt.
  • Uterini et uterinae sunt proles quarum mater sed non pater communis est.
  • Agnati et agnatae sunt proles quarum pater sed non mater communis est.[1]

Uterini et agnati etiam semifratres vel semisorores appellantur.[2]

Qui proles novercae hominis sed non patris eiusdem hominis, vel vitrici hominis sed non matris eiusdem hominis sint, illi homini sunt sorores comprivignae vel fratres comprivigni.[3][4]

Gemini fratres vel sorores sunt qui ab eadem graviditate nati sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In lingua Latina recentiore iuris peritorum, agnati etiam consanguinei appellantur (e.g. Allgemeine Encyklopädie der Wissenschaften und Künste, domus editoria F. A, Brockhaus, Lipsiae, anno 1836, pag. 363 apud Google Books), sed consanguinitas tantum plerumque ligamen cognationis (et germanum et uterinum et agnatum) significat.
  2. Codex Diplomaticus Lubecensis, tom. 3, Lubecae, anno 1871 (pag. 417 apud Google Books).
  3. Patricius Mac Chombaich De Colquhoun, A Summary of the Roman Civil Law, tom. 1 (Londinii, 1849). (pag. 511, § 619 apud Google Books).
  4. I. Weber, Die Kanonischen Ehehindernisse sammt Ehescheidung und Eheprozeß (Friburgi Brisgoviae, 1886). (pag. 53, § 7 I.2) apud Google Books).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Frings, Irene. 1992. Odia fraterna als manieristisches Motiv: Betrachtungen zu Senecas Thyest und Statius' Thebais. Moguntiaci: Akademie der Wissenschaften und der Literatur; Stutgardiae: F. Steiner Verlag. ISBN 3515061401.
  • Kluger, Jeffrey. 2011. The sibling effect: what the bonds among brothers and sisters reveal about us. Novi Eboraci: Riverhead Books. ISBN 9781594488313.
  • Marshall, Mac, ed. 1981. Siblingship in Oceania: studies in the meaning of kin relations. Ann Arbor Michiganiae: University Microfilms International. ISBN 0472027158.
  • Mink, JoAnna Stephens, et Janet Doubler Ward, eds. 1993. The Significance of sibling relationships in literature. Bowling Green Ohii: Bowling Green State University Popular Press. ISBN 0879726121, ISBN 087972613X.
  • Twerski, Abraham J. 1996. I didn't ask to be in this family: sibling relationships and how they shape adult behavior and relationships: Peanuts cartoons by Charles M. Schulz. ISBN 0805042741.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad proles eorundem parentum spectant.