Graviditas surrogata

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Status legalis graviditatis surrogatae in orbe terrarum:      lege permissa, et pecuniaria et altruista      nullum praescriptum legis, sed fit profecto      solum altruista permissa      permissa inter cognatas usque ad quartum gradum      lege vetita      nullum praescriptum / status incertus

Graviditas surrogata (sive subrogata)[1] est propositum, saepe pacto legitimo ordinatum, quo mulier (mater surrogata) constituit se gravidam esse atque infantem aliis hominibus (parentibus intentionalibus) parere, qui sunt aut erunt infantis parentes.

Generaliter mater surrogata mater genetica non est. Si fieri potest, ovulum matris intentionalis promitur ut ea mater genetica prolis quam educet sit. Si non potest, ovulum donatricis aliae promitur ut saltem vitatur matrem surrogatam matrem geneticam infantuli quem parit esse. Spermia generaliter patris intentionalis sunt.

Feminae quae infecundae sunt nonumquam graviditatem surrogatam utuntur, sicut duo viri mariti.

Mater surrogata saepe pecunias a parentibus intentionalibus accipit. In aliis casibus graviditas surrogata altruista est, e.g. si femina sorori suae infantulum parit.

Opiniones bioethicae de graviditate surrogata valde variant. Multae sunt civitates quae eam vetant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]