Compater

E Vicipaedia
Baptismus orthodoxus compatre praesente.
Caerimonia susceptionis civilis(en) in communi Belleu.

Compater[1][2] (fem. commater[2]), etiam patrinus[3], susceptor[2], pater lustricus[2], sponsor (lustricus)[4] (fem. patrina[1], matrina[3], susceptrix[5], mater lustrica[2], cum sponstrix eo sensu vix inveniatur), est qui baptismo infantis testis interest seque infanti in vita fideque adfuturum promittit.

Saepe asciscuntur compatres duo, scilicet commater et compater.

Puer dicitur sponsores/susceptores habere (id est, patrinum et matrinam), Qui compatres (compatrem et commatrem) habent sunt parentes pueri, non autem puer ipse. Pueri matrinus et matrina quoque alter alteri compatres dicuntur.

Designatio compatris ac/vel commatris etiam potest esse traditio familialis (sine baptismo) vel caerimonia civilis.[6]

Exstat in Sinis similis traditio, at sine significatione religiosa. Commater gānmā (乾媽) compater gāndiē (乾爹) appellantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Dictionarium interretiale Pons
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Lexicon Germanico-Latinum (Textus apud Google Books)
  3. 3.0 3.1 Susceptor (Textus apud Google Books)
  4. Paedagogus Latinus Germanae iuventutis (Textus apud Google Books)
  5. Les actes de la province ecclésiastique de Reims (Textus apud Google Books)
  6. Vide e.g. hanc paginam interretialem Consociationis Humanisticae Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!