Idioglossia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Idioglossia est lingua idiosyncratica ab uno pluribusve hominibus inventa et adhibita. Saepissime privatas linguas parvulorum significat, et quidem geminorum, quorum lingua etiam cryptophasia appellatur. Qui a parvulis obiecti sunt multis linguis, ad creandas idioglossias propendent. Quae quidem admodum brevi evanescere solent, cedentes uni pluribusve linguis circumiacentibus.[1]

Fons[recensere | fontem recensere]

  1. en:Idioglossia Wikipedia Anglice