Triumphus Messallae Corvini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Triumphus Messallae Corvini in fronte palatii Krasinski Varsoviae sculptus

Triumphus Messallae Corvini, illius scilicet Messallae qui consul anno 31 a.C.n. meruit, de Gallis Aquitanis Augusto principe die 25 Septembris 27 a.C.n. celebratus est. Tibullus poëta, qui comes fuit Messallae in expeditione Gallica, de triumpho cantat:

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere: novos pubes Romana triumphos
Vidit et evinctos bracchia capta duces;
At te victrices lauros, Messalla, gerentem
Portabat nitidis currus eburnus equis.
Non sine me est tibi partus honos: Tarbella[1] Pyrene
Testis et Oceani litora Santonici,
Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,
Carnutis et flavi caerula lympha Liger. (Tibullus, Elegiae 1.7.3-12)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Tarbella" Scaliger (cf. Aquae Tarbellicae); "tua bella" mss.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.