Jump to content

Hunc cecinere diem Parcae

E Vicipaedia
"Tibullus apud Deliam" a Laurentio Alma-Tadema anno 1866 fictus

Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes stamina incipit elegia septima libri primi carminum sub nomine Tibulli nobis traditorum. Hoc carmen initium capit a triumpho quem celebravit Marcus Valerius Messalla Corvinus de Aquitanis die 25 Septembris 27 a.C.n.; Tibullus enim comes fuit Messallae in expeditione sua Gallica:

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere: novos pubes Romana triumphos
Vidit et evinctos bracchia capta duces;
At te victrices lauros, Messalla, gerentem
Portabat nitidis currus eburnus equis.
Non sine me est tibi partus honos: Tarbella[1] Pyrene
Testis et Oceani litora Santonici,
Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,
Carnutis et flavi caerula lympha Liger. (Tibullus, Elegiae 1.7.3-12)

Iohannes Henricus Voss elegiam Theodisce vertit annoque 1810, commentario erudito subiuncto, edere curavit.

  1. "Tarbella" Scaliger (cf. Aquae Tarbellicae); "tua bella" mss.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Johann Heinrich Voss, interpr., Albius Tibullus und Lygdamus (Tubingae: Cotta, 1810) pp. 90-101 (Theodisce) Textus apud archive.org

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.