Passionale abbatissae Cunegundis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Folium primum passionalis. In medio abbatissa Cunegundis hunc librum accipiens, in latere sinistro genibus nisi "egregius dictator"[1] et (minor) "scriptor eiusdem libri".

Passionale abbatissae Cunegundis[2] (Bohemice: Pasionál abatyše Kunhuty) est liber manuscriptus illuminatus lingua Latina scriptus, hodie Pragae in Bibliotheca nationali Bohemica servatus.

Hoc manuscriptum Pragae inter annos 1312–1321 iussu Cunegundis, abbatissae monasterii sancti Georgii in arce Pragensi, filiae regis Bohemiae Ottacari II ac sororis regis Venceslai II, scriptum et picturis exornatus est a sancti Georgii canonico Benessii. Auctor textus huius libri frater Colda Ordinis Praedicatorum inquisitor, socius Magistri Eckharti. Manuscriptum 37 folia continet.[2]

In hoc libro veterrimum notum insigne Bohemiae coloratum depictum est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Latinitate medii aevi hac voce pro verbo "auctor" utebantur.
  2. 2.0 2.1 Urbánková, Emma – Stejskal, Karel: Pasionál Přemyslovny Kunhuty – Passionale Abbatissae Cunegundis. Praha 1975, p. 11–19.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Passionale abbatissae Cunegundis spectant.