Acidum lysergicum diaethylammides

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Autoraeda longa Furthur asseclarum contraculturae Hippie

Acidum lysergicum diaethylammides[1] sive LSD (abbreviatio verbi Theodisci LysergSäureDiethylamid) medicamentum hallucigenum atque psychotropicum fortissimum est quod anno 1938 ab Alberto Hofmann prima vice in Helvetia confectum est ex acido lysergico.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

LSD in fungis secalis cornuti oritur, qui in secali invenitur. Droga somni humores, gravedines somnolentas, cogitationes perversas, mutationes in percipiendis spatio temporeve provocat. Custodia suimetipsius minor fit et timores augentur. Inter effectus corporales nominentur vertigo, somnulentia, pupillorum dilatatio, surditas, artus formicantes vermicantesque, debilitas, tremor, nauseola.

Defectus cogitandi, qui e.g. omnipotentiam aut paranoiam activam comprehendunt, in hominibus actiones periculosas efficere possunt. Si drogam istam longius comsumpseris, morbis animae et depressionibus et segnitia et neglectione laborabis. Nonnulli dicunt haec omnia non directo e drogae consumptione deduci posse. Quoad physiologiam LSD chromosomibus nocet in haemocytis albis. Num infantes parentum, qui drogae addicti sunt, morbis variis facilius tangantur, incertum est.

Tamen constat acidum lysergicum diaethylammides dependentiam corporalem rectam non gignere. Quodam modo autem consumptio regularis appetitum identidem porro sumendi propellit, ut patet. Annis 1960 multi drogam istam sumebant ut universa melius cognoscerent et consuetudines novas contraherent. Medici experimenta faciebant ut autismum et alcoholismum droga LSD sanarent. In multis terris occidentalibus droga ista interdicta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio altera, Saraviponte 1985, p. 268

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad LSD spectant.