Jump to content

Acanthaceae

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Lamiales 
Familia : Acanthaceae 
Juss.
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.
Genus typicum

Acanthaceae sunt familia angiospermarum dicotyledonarum quae paene 250 genera et circa 2500 specierum comprehendit.

Plurimae sunt herbae, frutices, vel lianae circumplicantes tropicae; aliquae autem sunt epiphyta. Perpaucae in regionibus temperatis habitant. Quattuor praecipui distributionis loci sunt Indonesia et Malaesia, Africa, Brasilia, et Mesoamerica. Species familiae in paene omni habitatione inveniuntur, praecipue in silvis confertis aut apertis, in terris ubi frutices dominantur(en), in agris vallibusque humidis, in litoribus aliisque regionibus marinis, et in paludibus ut pars silvarum rhizophoracearum.

Genera selecta

[recensere | fontem recensere]

Sunt 246 genera accepta, secundum Germplasm Resources Information Network (GRIN).

  1. A. H. Wortley, D. J. Harris, et R. W. Scotland; Harris, D. J.; Scotland, R. W. (2007). "On the Taxonomy and Phylogenetic Position of Thomandersia.". Systematic Botany 32 (2): 415–444)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Schwarzbach, Andrea E., et Lucinda A. McDade. 2002. "Phylogenetic relationships of the mangrove family Avicenniaceae based on chloroplast and nuclear ribosomal DNA sequences." Systematic Botany 27: 84–98.
  • Watson, L., et M. J. Dallwitz. 1992+. The families of flowering plants: descriptions, illustrations, identification, information retrieval.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Acanthaceas spectant.
Situs scientifici: Tropicos Tela Botanica GRIN ITIS NCBI Biodiversity Encyclopedia of Life Plant Name Index WoRMS: Marine Species Fossilworks Flora of China Flora of North America
Vide "Acanthaceae" apud Vicispecies.