Acacia
Ordo : Fabales
Familia : Fabaceae
Subfamilia : Mimosoideae
Tribus : Acacieae
Genus : Acacia
Mill.,[1]
Acacia est fruticum arborumque genus, quod ad subfamiliam Mimosoidearum familiae Fabacearum pertinet, primum ex Africa a Linnaeo anno 1773 descriptum. Nomen e Graeco ἀκίς 'acies' deducitur, cum typus generis, Acacia nilotica ex Aegypto, spinas habeat.[2] Acaciae caules, plerumque spinosi, valvulos ferunt, et folia succusque magnam tanninorum copiam continere solent.
Sunt in omni terrarum orbi circa 1300 Acaciarum species, quarum circa 960 in Australia endemicae inveniuntur, reliquis in tropicis et calidis temperatis hemisphaeiorum Septentrionalis et Australis regionibus, Africam, Americam Septentrionalem Meridionalemque, Asiam meridionalem, et Europam complectentibus.
Classificatio
[recensere | fontem recensere]Genus Acacia ut videtur non est monophyleticum. Haec inventio genus Acaciam in quinque nova genera (in Indice specierum Acaciarum discepta) scidit. Nomen acaciae ad species generis Robiniae vulgo sed falso adhibetur, quae etiam ad Fabaceas pertinent. Robinia pseudoacacia, species Americana Anglice black locust appellata, acacia falsa (Anglice false acacia) in cultu Britanniarum Regni aliquando appellatur.
Distributio geographica
[recensere | fontem recensere]Australissimae generis species sunt A. dealbata, A. longifolia, A. mearnsii, et A. melanoxylon, quae ad 43°30' M in Tasmania attingit, dum A. caven eandem latitudinem in Chubut Provincia septentrio-orientali Argentinae paene attingit. Species Australianae Anglice wattles ferme appellantur; species Africanae Americanaeque, acacias.
A. albida, A. tortilis, et A. iraqensis in deserto Paeninsulae Sinaiensis et valle Fluminis Iordanis incultae inveniuntur.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Folia plerumque sunt pinnata multiplicia. In aliquibus autem speciebus, praecipue in speciebus Australianis Pacificisque, foliola supprimuntur, et petioli sunt complanati ut pro foliis sint; hae structurae phyllodia dicuntur.
Floribus, parvis, sunt quinque parvula petala, a staminibus longis paene celata, in densis fasciculis globosis cylindraceisve disposita; in plurimis speciebus sunt flavi cremeive, in aliquibus albida, etiam purpurea (A. purpureapetala) vel rubra (A. leprosa, cultivarietate 'Scarlet Blaze').
Plantae spinas saepe ferunt, praecipue species quae in regionibus aridis crescuntur. Spinae aliquando ramos exprimunt qui breves, duros, et pungentes fiunt, vel aliquando stipulas. A. armata Anglice est kangaroo-thorn Australiae et A. erioloba est camelthorn Africae.
Pinacotheca diagnostica
[recensere | fontem recensere]Flores
[recensere | fontem recensere]-
Acacia saligna Side Turciae
-
Acacia schinoides, Australian National Botanic Gardens
Cortex
[recensere | fontem recensere]Folia
[recensere | fontem recensere]Legumina
[recensere | fontem recensere]-
Acacia sp., specimen in museo curatum
Semina
[recensere | fontem recensere]Spinae
[recensere | fontem recensere]-
Acacia drepanolobium, specimen in museo curatum
Arbor
[recensere | fontem recensere]Lignum
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Genus: Acacia Mill.—Germplasm Resources Information Network (GRIN).
- ↑ Fabulae apud Allafrica.com.[nexus deficit].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Clement, B. A., C. M. Goff, et T. D. A. Forbes. 1998. "Toxic Amines and Alkaloids from Acacia rigidula." Phytochem. 49(5):1377.
- Shulgin, Alexander, et Ann Shulgin. 1997. TiHKAL the Continuation. Transform Press. ISBN 0-9630096-9-9.