Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Camberra

E Vicipaedia
(Redirectum de Canberra)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Camberra
Res apud Vicidata repertae:
Camberra: insigne
Civitas: Australia
Numerus incolarum: 381 488
Zona horaria: UTC+10
Camberra: situs

Camberra,[1][2][3] Anglice Canberra, est caput Australiae, in Territorio Capitali Australiano sita, incolis 381 488 anno 2014. Urbs die 12 Martii 1913 condita est.

Australiani appellatione iocosa The Bush Capital, scilicet "capitalis ruralis", nuncupare solent quia procul urbibus magnis Sydneio Melburnaque iacet et sic quadam tranquillitate vitae fruitur. Porro, celebrissima est in tota Australia ob leges solutae (id est, solutae prae legibus ceterarum provinciarum regionumque Australiae) de venditione emptione ignium artificiosorum libellorumque pornographicorum. Haec fama non est omnino accurata, sed nihilominus permanet et plurimorum Australianorum cognitionem Camberrae informat.

Camberra est sedes gubernationis foederalis Australianae. Aedes Parlamenti Foederalis, domus officiales Gubernatoris Generalis (vulgo: Yarralumla) et Primi Ministri ('The Lodge') et Basilica Tribunalis Alti in Camberra inveniri possunt, praeterea diversa opera monumentaque civilia velut Monumentum Bellicum Australianum, Pinacotheca Nationalis Australiana, Pinacotheca Imaginaria Nationalis Australiana, Bibliotheca Nationalis Australiana, Museum Nationale Australianum, Moneta Australiana, Tabulae Nationales, et Universitas Nationalis Australiana.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Despectus in "axem parlamentariam" urbis Camberrae

Universitas Nationalis Australiae anno 1947 Camberrae constituta est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Camberrae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, tonitruis et fulguris (montium circumiacentium gratia) praecipue inter menses Octobrem et Aprilem relatis; temperatura aëris minima mense Iulio −0.1° atque mense Ianuario 13°, maxima inter 11° et 28°, sed minima extrema usque hodie nota −10° die 11 Iulii 1971, maxima extrema 42.8° in regione suburbana Acton die 11 Ianuarii 1939; pluviis mense Iunio ad 40 mm tantum, mense Novembri 64 mm, anno toto non minus quam 646 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 106 accidentibus; horis solis fulgentis mense Iunio 156, mense Ianuario 294, per annum totum 2 814 repertis.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Allocutio Camberrae ad oratores gentium et nationum": vide hic
  2. Lateinische Nachrichten - Nuntii Latini apud www.interrete.de
  3. Vb. adiect. "Camberrensis": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  4. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fitzgerald, Alan (1987). Canberra in Two Centuries: A Pictorial History. Torrens Australiae: Clareville Press. ISBN 0-909278-02-4
  • Gibbney, Jim (1988). Canberra 1913–1953. Camberrae: Australian Government Publishing Service. ISBN 0-644-08060-4
  • Gillespie, Lyall (1991). Canberra 1820–1913. Camberrae: Australian Government Publishing Service. ISBN 0-644-08060-4
  • Sparke, Eric (1988). Canberra 1954–1980. Camberrae: Australian Government Publishing Service. ISBN 0-644-08060-4
  • Wigmore, Lionel (1971). Canberra: History of Australia's National Capital. Camberrae: Dalton. ISBN 0-909906-06-8

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camberram spectant.