Bactria

E Vicipaedia
Tabula geographica situs Bactriae indicans
Urbes et orographia Bactriae

Bactria vel Bactriana (Lingua Graeca Antiqua: ἡ Βακτριανή; Persice: باختر Bāḫtar aut بـلـخ Balaḫ; Mandarinice: Da Xia) fuit antiqua regio Asiae Mediae intra montes Paropamisi, Pamir et Alai ad superiorem partem Oxi fluminis sita. Urbes praecipuae erant Bactra et Alexandria Oxiana (Ai-Ḫānum).

Historia[recensere | fontem recensere]

Cyrus II, rex Persidis, Bactriam anno 538 expugnavit et satrapiam regni sui effecit (vide Bactria (satrapia)). Terra, cui erat magna fertilitas, a milibus hominum culta esse dicebatur. Persarum imperio ab Alexandro Magno capto circa 330 a.C.n. Bessus Bactriae satrapes conatus est Dario III trucidato se ipsum regem Bactriae coronare. Cuius quoque exercitibus victis Alexander eum ob Darii necem capitis damnavit. Postea e Bactriana gente sibi Roxanam uxorem duxit. Post Alexandri mortem Bactria pars regni Seleuci I facta est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bactriam spectant.
Bactria annis 250 a.C.n. ad 125 a.C.n.