Aaron (calipha)

Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona
E Vicipaedia
Aaron legatos Caroli Magni recipit (pictura Iuliani Kochert anni 1864)

Aaron[1] (indecl. / -is), etiam Aaron Rascidus[2] (Arabice: هارون الرشيد - Hārūn ar-Rašīd, i.e. "Aaron iustus"; natus 27 Martii 763 Rhagis - mortuus 809 Susiis) fuit quintus calipha e dynastia Abbasidarum. Aaron natus est Rhagis anno 763 patre Mahdi calipha et matre Al-Ḫayzurān, uxore eius Iemenitica. Frater maior ex eadem matre fuit Moyses, qui et Eladi ("Al-Hadi") appellatus est.

Bagdati ab initio regnavit, sed anno 796 caput gubernii Callinicum (al-Raqqa) constituit.


Antecessor:
Moyses
Calipha
786-809
Successor:
Amine

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Einhardus, Vita Karoli Magni 16: "Aaron rege Persarum"; Philippus Lonicerus, Chronicorum Turcicorum tomus primus (1584), p.8; Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemma "Aaron, filius Mahdi", quem idem etiam "Harum" et "Harachid-Bila", et alibi "Arachid" et "Aharun I. Erreschid" appellat.
  2. Iosephus Simonius Assemanus, Italicae historiae Scriptores, Romae, anno 1752 (pag. 213 apud Google Books).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aaronem calipham spectant.