A cervesia ad tomaculum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Index semitarum
Plagae in semita
Lupus? gigans pictus.

A cervesia ad tomaculum (Theodisce Vom Bier zur Bratwurst) est semita culturalis, gastronomica et geologica chiliometrorum XVI itu redituque inter Arnstadium et Amt Wachsenburg-Holzhausen.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Iter circulare braxatorium Stadtbrauerei cum Museo tomaculorum Germanico unificat. In via valde amoena, quae saepe pictorem Ottonem Knöpfer inspiraverat, artificia plastica Christophori Hodgson admirari possunt. Unionem inter circumiecta pulchra et artem culinarem regionalem personant. In stationibus septem informaberis de historia et fecunditate terrarum colendarum, quas esse traditionum culinarium fundamentum nemo negaverit. Caelum benignum iam ante multa saecula gentes ad Thuringiam allexerat. Migratores simulatque pedes moverunt geographiam patriae et speculas captantes omnes in regiones caeli (ad Burgum Drei Gleichen, ad Silvam Thuringiensem, Arnstadium, Erfordiam) cognoscunt. Florum bestiolarumque varietas in semitae margine gaudia porro locupletat. Mensibus ab Aprili ad Augustum migrationes publicae duce perito offeruntur.

Stationes[recensere | fontem recensere]

Recommandatur sistere ad septem stationes in via cum artificiis plasticis haud foedis et tabulis informatoriis. Earum terminos definiunt:

  1. Gigans cervesia apud officinam cerevisiariam Arnstadiensem (ubi et xenodochium et aula urbana festiva)
  2. Cochlear gigantis (lapide arenoso)
  3. Gigans lupus (in campo ubi olim lupum colebant)
  4. Gigans rapum
  5. Gigans tomaculum (quod intrare potes) apud museum; antea itur in via ubi dissaeptum orbiculatum cum magna salsicia lignea in paniculo
  6. Gigans craticium ad Viam cupri
  7. Gigans abbatis ferula (ad abbatiam pristinam haud procul a Fano Mariae Virginis sitam, ubi primum praeceptum de botulis faciendis totius Thuringiae inventum est)

Hominibus cultum atque humanitatem diligentibus proponitur ut insuper visitent:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad semitam A cervesia ad tomaculum spectant.