Cochlear gigantis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cochlear mediis in campis

Cochlear gigantis (Theodisce: Riesenlöffel) invenitur in parte septentrionali urbis Arnstadii. Agitur de capitello votivo quodam apud campi semitam, de cuius historia sunt fabulae multae. Gigantem crudelem inibi cochlear suum perdidisse ferunt, quod perpendiculare in arvum iniectum haeret.

Reapse monumentum lapide arenaceo originem suam ducit de lautomiis Seeberg (haud procul a Gota sitis). Saeculo XIV vel XV confectum et est aedicula imaginibus religiosis ostensoriove exhibendis. Quod tripartitum in officina restauratum est anno 1982 et rursus in situ originali erectum est postea. Usque annum 1972 stabat in aula castelli. Nomen eius primo apud Ludovicum Bechstein, fabellarum narratorem indefessum, legi potest.

Monumentum terminus est stationis semitae culturalis A cervesia ad tomaculum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cochlearem gigantem spectant.

Petrus Unger describens monumentum