Victoriatus

E Vicipaedia
Victoriatus : Caput Iovis laureatum / Victoria alata tropaeum coronat. Infra ROMA legitur.

Victoriatus est nummus argenteus a Romanis percussus inter annos circiter 210 a.C.n. et 170 a.C.n. Victoriatus appellabatur quia hic nummus Victoria tropaeum coronante ex una parte signabatur: sic alii nummi quoque, quadrigatus et bigatus, nomen suum duxerant ex eo quod quadrigis vel bigis signabantur.

De pondere ac valore[recensere | fontem recensere]

Victoriatus eodem tempore quo denarius creatus est (212/210 a.C.n.), sed scripula tria pendebat (circiter 3,38gr. = drachma Neapolitana). Porro tres partes argenti (3/4) tantum continebat, reliqua pars ex aere erat. Contra denarius quattuor scripula pendebat et ex argento paene puro fiebat. Victoriati valor nec in assibus aestimabatur nec cum ratione novae rei nummariae Romanae consentiebat. Re vera ut quadrigatus didrachmum sic victoriatus drachma erat. Hic nummus ad commercium cum civitatibus Graecis et aliis externis nationibus destinabatur nec intra Romanos fines ad solvendum accipiebatur. Quod fortasse indicabat Plinius scribens : "[victoriatus] ex Illyrico advectus mercis loco habebatur"[1], id est non ut nummus accipiebatur, sed tantum velut massa metalli. At quod de re nummaria Romana in libris Plinianis legitur saepe difficile intellectu est nec cum archaeologorum inventis congruit. Certe medio bello Punico secundo, in maximo discrimine rerum Romanarum, victoriatus quadrigato quodam modo successisse videtur cum dimidiato pondere atque ita Rempublicam Romanam parte oneris levasse.

Historia[recensere | fontem recensere]

Semper iisdem notis signatus est victoriatus : ex una parte capite Iovis laureato, ex altera Victoria tropaeum coronante. Atque primo numerus victoriatorum maior fuisse videtur quam denariorum sed non in eisdem thesauris hodie reperiuntur. Post bellum Macedonicum, Perseo victo (168 a.C.n.), Romani multo ditiores ex praeda facti sunt : tum per aliquot annos argentum cudere omiserunt. Circa annum 157 a.C.n. denarii denuo percussi sunt, at non victoriati.

Ab anno circiter 100 a.C.n. novus nummus argenteus ex lege Clodia emissa est, isdem notis atque victoriatus signatus : de quinario[2] tamen agebatur, qui dimidium denarium valebat et pendebat. Numismatistae moderni quinarium a victoriato diligenter secernunt ; auctores antiqui contra et in primis Plinius Maior[3] novum quinarium victoriatum appellabant, quod victoriae imaginem praebebat, quamvis non 3,38gr. penderet, sed 1,98gr. Forsitan veteres victoriati qui etiamtunc in usu erant novis quinariis adsimulati sint atque dimidium denarium valuerint.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
  • Zehnacker Huberti commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Naturalis XXXIII,13.
  2. Quinarius uno tempore cum denario circa 210 a.C.n. creatus est. Mox tamen omissus secundo saeculo percussus non est.
  3. Loc. cit. Vide etiam Ciceronem in Pro Fonteio.