Vicipaedia Latina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)

Signum omnium Vicipaediarum.

Vicipaedia Latina est encyclopaedia generis quod vocatur vici et editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars Vicimediae Societatis. Iam habet 86 000 paginarum et fere 260 usores strenuos.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Secundum legem a Collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, novas Vicipaedias constituere non iam conceditur nisi linguis exaratae sint, quibus numerus sufficiens hominum loquantur idque a pueris, quod Vicipaediae propositum soli scientiae propagandae servire aiunt, non linguis servandis. Hac causa parum prudenti interposita Vicipaediam altera lingua classica, scilicet Graeca antiqua, scriptam recusaverunt. Verumtamen haec Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.

Antiquissima encyclopaedia Latine scripta: Plinii Naturalis historia (editio anno 1669 edita).

Index

Quid sibi velit Vicipaedia Latina [recensere]

Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Agit Vicipaedia non solum neque imprimis de rebus antiquis, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis vici operibus eo tantum differt quod prorsus lingua utitur Latina.

Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas operas nostris diebus esse collatas in linguam qua, cum nemo sit diu qui tamquam patrio sermone loquatur, tum ne quidem scientiae disciplinae iam doctrinas suas exponant neque Romana Ecclesia ad opus Dei plerumque utatur.

Hofmanni Lexicon Universale, encyclopaedia Latina usque adhuc maxima, anno 1698 edita.

Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:

  • ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe peribit nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
  • ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
  • ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
  • ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
  • quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter et interdum melius intellegi videantur.
  • ut exstet vocabularium, quod omnibus facile sit inventu per interrete, cuius ope sciatur quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
  • ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnunquam clarius illuminantur quam dissertationibus linguis popularibus conscriptis.
  • quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.

Historia numeri paginarum [recensere]

Summa paginarum anno 2006.

Historia Vicipaediae Latinae, anno 2002 coeptae.

Ex paginis Vicipaediae, prima edita fuit Mensis, die 25 Maii2002. Paginas "miliarias" supra reperis (* indicat paginam eodem die creatam sed fortasse non "miliariam").

De conventiculo vicipaedianorum [recensere]

4 Septembris 2010 habitum est Romae primum conventiculum Vicipaediae Latinae et vicipaediani quattuor ei interfuerunt.

Notae [recensere]

  1. Census Vicipaediae

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

2002, 25 Maii initium Mensis
2003, 1 Maii 635 paginae apud Vicipaediam Latinam
2003, 24 Maii Mille paginae apud Vicipaediam Latinam
2004, 22 Martii Duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2005, Maio Tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2005, 27 Decembris Quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Barchochebas
2006, 6 Maii Quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 21 Augusti Sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Biblia Duacensia
2006, 14 Octobris Septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 26 Decembris Octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 29 Decembris Novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 29 Decembris Decem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 19 Ianuarii Undecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 15 Martii Duodecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Hyacinthus *
2007, 18 Maii Tredecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Carolus XIV (rex Sueciae)
2007, 16 Iulii Quattuordecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Vosegus (praefectura Franciae)
2007, 4 Septembris Quindecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 25 Octobris Sedecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Finis Terrae *
2007, 29 Novembris Septendecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Lacrimae
2008, 22 Ianuarii Duodeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Sinus Guantanamus
2008, 18 Martii Undeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Optime noscitis (1854)
2008, 8 Maii Viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Glenties *
2008, 25 Iunii Mille et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Iacobus Ephraim Lovelock
2008, 11 Augusti Duo et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Prosimetrum *
2008, 4 Octobris Tria et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Fono (Samoa) *
2008, 8 Novembris Quattuor et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Stephanus Blancardus *
2008, 21 Decembris Quinque et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Eduardus Teller
2009, 1 Februarii Sex et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Acerrae (Transpadana) *
2009, 19 Martii Septem et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Alcmaeon
2009, 3 Maii Duodetriginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Legio VII Gemina
2009, 21 Iunii Undetriginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Acdestinae
2009, 31 Iulii Triginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Prigg v. Pennsylvania
2009, 13 Septembris Mille et triginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2009, 21 Octobris Triginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam ‎Aemilius Portes Gil
2009, 25 Novembris Triginta tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Iecur Placentinum
2009, 26 Decembris Triginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Mukim
2010, 23 Ianuarii Triginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2010, 25 Ianuarii Triginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Aikido
2010, 26 Februarii Triginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Punctum (mathematica)
2010, 3 Aprilis Triginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2010, 5 Maii Triginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Franciscus Henricus Cooney
2010, 9 Iunii Quadraginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Amphitruo (Plautus)
2010, 18 Iulii Mille et quadraginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam 1021 Flammario
2010, 19 Iulii Quadraginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Ishtar terra
2010, 20 Iulii Quadraginta tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam 2995 Taratuta
2010, 26 Augusti Quadraginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Contagio sexu transmissa
2010, 24 Septembris Quadraginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Veveyse
2010, 30 Octobris Quadraginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Lucius Aebutius T.f. Helva
2010, 24 Novembris Quadraginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Carolus I dux Brunsvicensis et Luneburgensis
2010, 25 Decembris Quadraginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Iberville Paroecia
2011, 20 Ianuarii Quadraginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Heliotropium
2011, 11 Februarii Quinquaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Cache Comitatus‎
2011, 7 Martii Mille et quinquaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Mercationes ad terminum
2011, 3 Aprilis Quinquaginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Mons Francus
2011, 2 Maii Quinquaginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Basaltes
2011, 29 Maii Quinquaginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Anemone blanda
2011, 24 Iunii Quinquaginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam E pluribus unum‎
2011, 25 Iulii Quinquaginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Chauvigné
2011, 15 Augusti Quinquaginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Sainte-Croix-Vallée-Française
2011, 18 Septembris Quinquaginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Blanche-Église
2011, 9 Octobris Quinquaginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Lieinix
2011, 31 Octobris Sexaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Maresches
2011, 23 Novembris Mille et sexaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Cléry (Sabaudia)
2011, 16 Decembris Sexaginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Revens
2012, 7 Ianuarii Sexaginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Caumont-sur-Garonne
2012, 11 Ianuarii Sexaginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam 3848 Analucia
2012, 12 Ianuarii Sexaginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam 4884 Bragaria
2012, 12 Ianuarii Sexaginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam 6132 Danielson
2012, 12 Ianuarii Sexaginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam 7472 Kumakiri
2012, 13 Ianuarii Sexaginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Monsempron-Libos‎
2012, 22 Ianuarii Sexaginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Iudaei Christiani
2012, 14 Februarii Septuaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Amabilius Pélissier
2012, 7 Martii Mille et Septuaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Heugueville-sur-Sienne‎
2012, 27 Martii Septuaginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Caumont
2012, 19 Aprilis Septuaginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Briffons
2012, 11 Maii Septuaginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Camburciacum‎
2012, 5 Iunii Septuaginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Catharina Franciae
2012, 27 Iunii Septuaginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Moshe Sanbar‎
2012, 19 Iulii Septuaginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Alilat‎
2012, 14 Augusti Septuaginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Stephanus Kiprotich
2012, 10 Septembris Septuaginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Le Mesnil-Benoist
2012, 3 Octobris Octoginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam PSY
2012, 21 Octobris Mille et Octoginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Deditio Anathae‎
2012, 14 Novembris Octoginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Carthusia Papiensis (municipium)
2012, 3 Decembris Octoginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Mametz
2012, 24 Decembris Octoginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Pons Landulfi
2013, 15 Ianuarii Octoginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Fanum Sanctae Paulinae
2013, 6 Februarii Octoginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Statismus
2013, 28 Februarii Octoginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Saint-Amand-Magnazeix
2013, 22 Martii Octoginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Lain
2013, 14 Aprilis Octoginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Tauriac-de-Camarès
2013, 6 Maii Nonaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam Bouisse