Vicipaedia Latina

E Vicipaedia

Vexillum Vicipaediae Latinae

Vicipaedia Latina est encyclopaedia generis wiki vocati et editio Wikipediae Latine scripta, itaque pars Wikimediae Societatis. Habet adhuc plus quam 29000 (undetriginta milia) paginarum et paene 3000 (tria milia) usorum.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Secundum legem a Collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, novas Wikipedias constituere non iam conceditur nisi linguis exaratae sunt, quibus numerus sufficiens hominum loquantur idque a pueris, quod Wikipediae propositum soli scientiae propagandae servire aiunt, non linguis servandis. Hac causa parum prudenti interposita Wikipediam altera lingua classica, scilicet Graeca antiqua, scriptam recusaverunt. Verumtamen haec Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.

Antiquissima encyclopaedia Latine scripta: Plinii Naturalis historia (editio anno 1669 edita)

Index

[recensere] Quid sibi velit Vicipaedia Latina

Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Agit Vicipaedia non solum neque imprimis de rebus antiquis, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis wiki operibus eo tantum differt quod prorsus lingua utitur Latina.

Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas operas nostris diebus esse collatas in linguam qua, cum nemo sit diu qui tamquam patrio sermone loquatur, tum ne quidem scientiae disciplinae iam doctrinas suas exponant neque Romana Ecclesia ad opus Dei utatur.

Hofmanni Lexicon Universale, encyclopaedia Latina usque adhuc maxima, anno 1698 edita

Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae larguntur augendae:

  • ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe perdetur nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
  • ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
  • ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
  • ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
  • quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter eas et interdum melius intellegere videantur.
  • ut exstet vocabularium, quod adeo omnibus facile est inventu per interrete, quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
  • ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnusquam clarius eas illuminat quam dissertationes linguis popularibus conscriptae.
  • quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.

[recensere] Historia numeri paginarum

Summa paginarum anno 2006

Historia Vicipaediae Latinae, anno 2002 coeptae.

2002, 25 Maii initium
2003, 1 Maii 635 paginae apud Vicipaediam Latinam
2003, 24 Maii Mille paginae apud Vicipaediam Latinam
2004, 22 Martii Duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2005, Maio Tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2005, 27 Decembris Quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 6 Maii Quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 21 Augusti Sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 14 Octobris Septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 26 Decembris Octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 29 Decembris Novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2006, 29 Decembris Decem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 19 Ianuarii Undecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 15 Martii Duodecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 18 Maii Tredecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 16 Iulii Quattuordecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 4 Septembris Quindecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 25 Octobris Sedecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2007, 29 Novembris Septendecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 22 Ianuarii Duodeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 18 Martii Undeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 8 Maii Viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 25 Iunii Mille et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 11 Augusti Duo et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 4 Octobris Tres et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 8 Novembris Quattuor et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2008, 21 Decembris Quinque et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2009, 1 Februarii Sex et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2009, 19 Martii Septem et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2009, 3 Maii Duodetriginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam
2009, 21 Iunii Undetriginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam

Ex paginis Vicipaediae, prima edita fuit Mensis, die 25 Maii 2002.

[recensere] Notae

  1. Census Vicipaediae

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia