Universitas Nationalis Centralis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

國立中央大學/国立中央大学
Universitas Nationalis Centralis

Vulgo: 國立中央大學/国立中央大学

Sententia 誠樸/Sinceritatis et Simplicitas
Condita 1915 (258 [1])
Forma Publica
Praeses Wei-Ling Chiang
Graduandi 5743
Graduati 6037
Locus Chungli, Taivania
Situs interretialis http://www.ncu.edu.tw/

Universitas Nationalis Centralis (Sinice: 國立中央大學 / 国立中央大学 ; Anglice National Central University, saepe NCU) est universitas publica late patens in Taivania Respublica Sinarum sita.

Universitas Nationalis Centralis anno 1915 condita est, sed anno 258 Nancini Sinarum orta esse habetur. Universitate Universitate Nancini anno 1949 nominata, ea anno 1962 iterum condita est in Taivania, ubi ea primum in Miaoli sita est, sed ad Jhongli anno 1968 mota est, et in universitatem late patentem evolvit. Nunc est principalis Taivaniae universitas in litteris, dramate, studiis pellicularum, studiis culturae, studiis sexus et generis, geophysica, scientia spatii, sentiendo remoto, astronomia, optoelectronica, nanotechnologia, administratione, et studiis Hakkensibus. Anno 2001, universitas a Ministerio Educationis una ex undecim universitatibus pro investigationibus in Taivania selecta est.

Universitati sunt septem collegia in variis regionibus sita: Collegium Artium Liberalium, Collegium Scientiae, Collegium Artium Ingeniariarum, Collegium Administratione, Collegium Ingeniariae Electricae et Scientiae Computatralis, Collegium Scientiarum Telluricarum, et Collegium Studiorum Hakkensium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The History Evolution of National Central University," R.O.C. 26 (1937 CE) (《國立中央大學沿革史》 中華民國二十六年) "Chinese Encyclopedia" {中華百科全書}.


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!