Scientia tellurica
E Vicipaedia
Scientia tellurica appellari potest scientia planetaria quae Tellurem praecipue tractat. Tellus quidem est singularis planeta, non solum quia homo ibi vivens maximum eius noscit, sed etiam quia hic planeta est solus universi locus qui vitam habere scitur. Sunt qui investigant Tellurem ut rem integram, et sunt qui aspectos particulares eius metiuntur ex quibus systema explicari possint. Scientifici tellurici praeicipue instrumentis utuntur ex physica, mathematica, geologia, chronologia, chemia, et biologia ut hodiernum integrum Telluris systema intellegatur, et ut sciant quo modo Tellus ad hunc statum advenit.