Torquatus Tassus

E Vicipaedia

Torquatus Tassus anno 1577. Pictor incognitus pinxit

Torquatus Tassus (Torquato Tasso; natus Sorrenti die 11 Martii 1544; mortuus Romae die 25 Aprilis 1595) fuit praeclarus poeta ac scriptor Italicus saeculi XVI.


Puer adhuc secutus est patrem Bernardum, nobilem equitem et poetam Bergomi natum, in complures Italiae urbes, ubi litteris magno cum ingenio studuit.

Nonnullos annos Ferrariae apud Alphonsum Estensium ducem secundum vixit; ibi composuit multa carmina, fabulam dramaticam Aminta et poësim epicam Gerusalemme liberata, quae maximam famam in multis Europae regionibus ei donavit.

Numquam vita beata frui potuit; animi et mentis curae eum vexaverunt ita ut in Monasterio Sanctae Annae (Ferrariae) a duce Alphonso clausus sit et ibi octo annos manserit.

Postea, peregrinare coepit varias per urbes; tandem Romae apud Conventum Sancti Onofrii usque ad mortem vixit.



[recensere] Opera

[recensere] Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Torquatum Tassum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia