Thomas Prince

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Thomas Prince circa 1750. Effigies a Iosepho Badger picta.

Thomas Prince (15 Maii 168722 Augusti 1758) fuit clericus, eruditus, et rerum gestarum scriptor Americanus, qui praecipue libro A Chronological History of New England, in the Form of Annals ('Chronologica Novae Angliae historia, forma annalium') innotuit. Ipse, "praecursor Americanus qui ad scripturam historicam spectat"[1][2] appellatus, rerum gestarum scriptores sicut Ieremias Belknap et Thomam Hutchinson movit, atque eius Annales iam ut textus referentialis usque ad 1791 adhibebatur.[2]

Vita, educatio, itinera[recensere | fontem recensere]

Effigies in A Chronological History of New England, in the Form of Annals (1736) data.
Signum manuale.
Nuntius, eo subsidium rogante, 1728.

Thomas, liberorum quartus Samuelis Prince iurisconsulti et Misericordiae Hinkley, in Collegio Harvardiano anno 1703 matriculavit, ubi studia usque ad annum 1707 perduxit, cum gradus A.B. ei concederetur. Iam discipulus in collegio "evenit ut horis otii legerem Domini Chamberlain relatum Bibliothecae Cottonianae, qui in me excitavit studium capiendi omnem librum, libellum, et commentarium, sive impressum sive manuscriptum, quae vel ab hominibus qui hic vixerunt scripta, vel [eorum] historiam inlustrare solent," et in unum locum rem cogere coepit quam Bibliothecam Novae Angliae appellavit.[3][2] Ex universitate nuper profectus, docere coepit Sandwich in vico Massachusettae cum iam ad A.M. laborans, gradum qui ei concessus est in absentia anno 1710, uno anno postquam iter facere coeperat. Biennium in Indis Occidentalibus et Insulis Materiis degit, antequam ad Angliam anno 1711 navigavit et Coombes in viculo Sussexiae Occidentalis contionem habuit. In Anglia ibi commorans, textus de prima coloniarum Americanarum historia conlegit, librum de hac re scribere sperans, sed temporis parum fuit quod templum sectatoresque curare et librum simul componere posset.[2] Bostoniam a suorum desiderio motus, anno 1717 rediit, et cum Deborah Denny et Samuele eius fratre, sectatoribus congregationis Coombes, iter fecit. Deborah in matrimonio die 30 Octobris 1719 duxit, quae ei quattuor filias et unum filium peperit. Clericus ordinatus est die 1 Octobris 1718 a Doctore Iosepho Sewell, et factus est pastor Veteris Templi Meridiani, locus quem usque ad mortem retinuit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • An Account of a Strange Appearance in the Heavens (1717)
  • Account of the English Ministers at Martha's Vineyard (1727)
  • Earthquakes the Works of God, & Tokens of His Just Displeasure (1727)
  • A Sermon on the Death of Cotton Mather (1728)
  • Memoirs" (1731)
  • The Vade Mecum for America: or, A Companion for Trades and Travellers (travel guide) (1731)
  • Chronological History of New England, in the Form of Annals. Bostoniae: Kneeland & Green pro Samuele Gerrish (1736)
  • A Thanksgiving Sermon occasioned by the Capture of Louisburg (1745)
  • Earthquakes of New England (1751)
  • The New England Psalm-Book, Revised and Improved (1758)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "an American pioneer in scientific historical writing."
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Kraus, Michael (1990). The Writing of American History. University of Oklahoma Press 
  3. Anglice: "chanced in my leisure Hours to read Mr. Chamberlain's Account of the Cottonian Library: Which excited in me a Zeal of laying hold on every Book, Pamphlet, and Paper, both in Print and Manuscript which are either written by persons who lived here, or that have any Tendency to enlighten our History."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!