Theudericus I (rex Austrasiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Theodoricus (discretiva)

Theudericus I (Francogallice: Thierry; natus ante 484, mortuus 534), fuit rex Austrasiae, filius maximus Chlodovechi I erat. Mater eius Franca nobilis erat, sed nomen eius nescimus.

Iam patre vivo feliciter contra Visigothos pugnabat. Itaque post mortem Chlodovechi, cum regnum Francorum inter quattuor filios divisum est, maximam partem regni, quae utraque ripa Rheni fluminis pertinebat, ex testamento accepit. Caput eius Durocortorum fuit. Annis sequentibus Thuringos vicit et regnum eorum anno 530 occupavit. Burgundiones anno 532 una cum fratribus Chlotario I et Childeberto I aggressus est. Post victoriam partam Burgundia inter tres fratres divisa est. Deinde Franci iterum contra Visigothos bellum moverunt et terram ad usque Pyrenaeos expugnaverunt. Eo bello rex Visigothorum Amalaricus caesus est. His proeliis et filius regis Theudebertus I excellebat, qui paulo post patri successit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]