Childebertus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Childebert (circa annos 1239/1244). Lutetiae, Museum Lupariense

Childebertus I (natus circa annum 497 - mortuus die 23 Decembris 558), secundus filius Chlodovechi et Chlothilde Burgundiae, fuit post mortem patris ab anno 511 usque ad annum 558 rex Francorum. Caput inter regnum Childeberti Lutetia fuit. Primo una cum fratribus Theuderico et Chlodomerio I et Chlotario I regnavit. Anno 524 Chlodomerius a Burgundionibus proelio interfectus est, cum fratres regnum eorum expugnare conabantur. Anno 534, Theudericus mortuus est, quem filius Theudebertus I successit. Is prospere regnum ad Pyrenaeos extendit. Childeberto, qui filios non habuit, mortuo regnum eius Chlothario I fratri datum est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!