Latinitas bona

Theodorus Cantuariensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Theodorus Cantuariensis
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Cantuariensis: imago
Nativitas: 602; Tarsus
Obitus: 19 Septembris 690; Cantuaria
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Q29282
Munus: Sacerdos

Memoria

Sanctus (feriae die 19 Septembris)

Sanctum Theodorum Cantuariensem die 19 Septembris Ecclesia Catholica Romana celebrat, episcopum qui ecclesiae orientalis et occidentalis unitatem in persona sua monstravit. Etiam Theodorus Tarsiensis vocatus a loco natali, sextus post Augustinum sedem Cantuariensem occupavit, et fidem Angliae firmavit et promovit.

Natus in Cilicia anno 602, et Athenis instructus, vitam monasticam ingressit. Romam provectus, est notus vir doctus, sed nondum ad ordines sacros est ordinatus. Papa Vitalianus elegit eum in archepiscopum Cantuariae, et est ordinatus sacerdos et episcopus. A Roma iussu papae una cum Hadriano, abbate futuro Sancti Petri Cantuariensis. Theodorus in Angliam anno 669 advectus, iam sexagensimo quinto anno aetatis sui, munus suum accepit cum viribus iuvenis, visitans plurimos Angliae regiones. Scholam cum Hadriano constitit cuius inter discipulos Aldhelmus celeber est. Theodorus tertio anno episcopatus, convocavit concilium Herisfordii, ut sanaret divisiones inter episcopos Romanae vel Hiberniae disciplinae, atque inter episcopos monasteriosque. Novas fundavit sedes, actionem qui nonnulli noluerunt, sed in fine, univit ecclesiam Angliae, quae antea variis est vexata divisionibus.

Mortuus est octogensimo septimo anno sui aetatis die 19 Septembris 709, et sepultus est Cantuariae, iuxta corpus Sancti Augustini. Sanctus Beda de eo dicit quo prius est Cantuariae episcopus ab omni Anglia amatus et obauditus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Archiepiscopi Cantuarienses
Vexillum Cathedralis Cantuariensis

Augustinus · Laurentius · Mellitus · Iustus · Honorius · Deusdedit · Wighardus · Theodorus Tarsiensis · Berhtwaldus · Tatwinus · Nothelmus · Cuthbertus · Bregowinus · Iaenberhtus · Ethelhardus · Wulfredus · Feologild · Ceolnothus · Ethelredus · Plegmundus · Athelmus · Wulfhelmus · Oda · Aelfsige · Brithelmus · Dunstanus · Ethelgarus · Sigericus · Aelfricus · Aelfheah · Leovingus · Aethelnothus · Eadsige · Robertus de Jumièges · Stigandus · Lanfrancus · Anselmus · Radulphus d'Escures · Gulielmus Corboliensis · Theobaldus · Thomas Becket · Rogerius de Bailleul · Ricardus Dubrensis · Balduinus Exoniensis · Reginaldus · Hubertus Walterus · Reginaldus · Ioannes de Gray · Stephanus Langton · Gualterius d'Eynsham · Ricardus le Grant · Radulphus Neville · Ioannes de Sittingbourne · Iohannes Blundus · Edmundus Abindoniensis · Bonifacius Sabaudiensis · Gulielmus Chillenden · Robertus Kilwardby · Robertus Burnell · Ioannes Peckham · Robertus Winchelsey · Thomas Cobham · Gualterius Reynolds · Simon Mepeham · Ioannes de Stratford · Ioannes de Ufford · Thomas Bradwardine · Simon Islip · Gulielmus Edington · Simon Langham · Gulielmus Whittlesey · Simon Sudbury · Gulielmus Courtenay · Thomas Arundel · Rogerius Walden · Thomas Arundel · Henricus Chichele · Iohannes Stafford · Ioannes Kemp · Thomas Bourchier · Ioannes Morton · Thomas Langton · Henricus Deane · Gulielmus Warham · Thomas Cranmer · Reginaldus Pole · Matthaeus Parker · Edmundus Grindal · Ioannes Whitgift · Richardus Bancroft · Georgius Abbot  · Gulielmus Laud · Gulielmus Juxon · Gilbertus Sheldon · Gulielmus Sancroft · Ioannes Tillotson · Thomas Tenison · Gulielmus Wake · Ioannes Potter · Thomas Herring · Matthaeus Hutton  · Thomas Secker · Fridericus Cornwallis · Ioannes Moore · Carolus Manners-Sutton · Gulielmus Howley · Ioannes Bird Sumner · Carolus Thomas Longley · Archibaldus Campbell Tait · Eduardus White Benson · Fridericus Temple · Randall Thomas Davidson · Cosmo Lang · Gulielmus Temple · Galfridus Fisher · Michael Ramsey · Donaldus Coggan · Robertus Runcie · Georgius Carey · Rowan Williams · Iustinus Welby