Hubertus Walterus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Huberti Walteri simulacrum ad ecclesiam cathedralem Cantuariensem positum

Hubertus Walterus, Anglonormannice Hubert Waltier (natus anno circiter 1160; die 13 Iulii 1205 mortuus), filius Hervei Walteri et Mathildis de Valoignes, nepos et alumnus Ranulphi de Glanvilla, fuit episcopus et minister regum Angliae. Fuit decanus Eboracensis a mense Iulio 1186 iussu regis Henrici II. Mox episcopus Sarisberiensis meruit (quod munus eo attributum est iussu regis Ricardi I die 16 Septembris 1189) et ab anno 1193 archiepiscopus Cantuariensis. Iusticiarius et Dominus Cancellarius meruit iuxta regem Ricardum I. Cum rege in tertia expeditione sacra ad Terram Sanctam anno 1190 profectus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • C. R. Cheney, Hubert Walter. Londinii: Nelson, 1967
  • Charles R. Young, Hubert Walter: Lord of Canterbury and Lord of England. Durham Carolinae Septentrionalis: Duke University Press, 1968

Nexus externi[recensere | fontem recensere]