Theodericus Fischer-Dieskau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theodericus (Dietrich) Fischer-Dieskau (natus die 28 Maii 1925 Berolini, mortuus die 18 Maii 2012 in Bavariae oppido Berg) cantor baritonus, praefectus musicus atque pictor Theodiscus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iam inter secundum bellum mundanum cantoris tirocinium coepit, sed anno 1942 miles conscriptus est et postea captivus belli in Italia factus est. E captivitate dimissus Berolinum rediit et ab anno 1948 inter alia in Iosephi Verdi opera Don Carlos cecinit. Anno 1949 primo in disco sonante audiebatur atque carmina Iohannis Brahms cecinit. Usque ad annum 1983 in multis operibus egit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]