Stephanus Makarov

E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Makarov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Ianuarii 1849; Nicolaopolis Olbiopolitarum
Obitus: 13 Aprilis 1904; Lüshunkou District
Patria: Imperium Russicum

Stephanus Iosephi filius Makarov (Russice Степан Осипович Макаров, tr. Stepan Osipovič Makarov; natus die 27 Decembris 1848[1], periit die 31 Martii[2] 1904) fuit navarchus, explorator et constructor navium Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Stephanus Makarov, filius praefecti militum navalis, ad res militares et explorationes navales atque ad studia scientifica ac technologica navalia se applicavit. Ut praefectus navis in bello annorum 1877-1878 inter Imperia Russicum et Ottomanicum participavit. Annis ab 1886 ad 1889 circumnavigationem perfecit. Ab anno 1899 ad annum 1904 erat praefectus portus atque gubernator Cronstadii. Anno 1901 expeditionem ad terram Francisci Iosephi fecit. Cum bellum Russo-Iaponicum incepit, die 1 Februarii[3] anni 1904 factus est archigubernus[4] classis Oceani Pacifici Imperii Russici, sed duas menses post periit in navi loricata Petropavlovsk explosionis minae Iaponicae causa deleta.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Makarov spectant (Stepan Osipovich Makarov, Stepan Makarov).
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!