Swietenia mahagoni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Swietenia mahagani
Arbor in India exculta
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Sapindales
Familia: Meliaceae
Genus: Swietenia
Species: S. mahagoni
Binomen
Swietenia mahagoni
(L.) Jacq.

Swietenia mahagoni (Anglice: West Indian mahogany) est species Swieteniae, in Florida meridiana, Cuba, Iamaica, Hispaniola, et Insulis Bahamensibus endemica.[1]

Lex "Preservation of Native Flora of Florida Act" plantam threatened appellat.[2] Flos est civilis Reipublicae Dominicanae flos.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Swietenia mahagani est semisempervirens arbor magnitudinis mediae, ad 30–35 m alta. Folia sunt pinnata, 12–25 cm longa, quattuor ad octo foliolis, etiam foliolo 5–6 cm longo et 2–3 cm lato; foliolum terminale abest. Flores sunt parvi, paniculis geniti. Fructus est capsula lignea 5–10  cm longa et 3–6 cm lata, numerosa semina alata continens.[1]

Cortex speciminum iuvenium est laevis et cinerascens, maturitate fuscans. In Civitatibus Foederatis, plantae sunt semi-deciduae, omnia vel plurima folia hieme amittentes, vel folia novo auctu vere effundentes. Nova folia sunt sanguinea ad rosea.

In Martyribus et Florida meridiana, species septentrionalissimos suae distributionis geographicae fines attingit, ubi singulae ad 10–15 m crescunt.

Cultus et usus[recensere | fontem recensere]

Planta ut arbor ornamentalis in regionibus subtropicis et tropicis colitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 DANIDA Factsheet: Swietenia mahagoni apud situm sl.life.ku.dk
  2. De planta apud situm florida.plantatlas.usf.edu.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!