Semiotica atomica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Signum de radiatione ionizanti praemonens (anno 2007 propositum, nondum usu receptum).

Semiotica atomica vel nuclearis est semioticae pars quae, quomodo nuntii remotae posteritati tradantur, explorat. Hic de eo scilicet agitur, cuiusmodi signis homines quorumlibet morum aut intellegentiae de periculis capitalibus in purgamentorum atomicorum receptaculo latentibus praemoneri possint.

Necessitudo[recensere | fontem recensere]

Bombis atomicis belli temporibus displosis aut electrificinis nuclearibus in pace exercendis tantae fiunt materiae radioactivae, quantae multa dena milia annorum valetudinem hominum periculo obicere possint. Itaque technologia atomica subiguntur homines, qui tanta re gerenda suscepta aliis summum iniciunt periculum, ad curandum, ne quis in hac immensitate temporum inquinamento radioactivo contaminatus valetudinem vitamque amittat.

Quod dolendum est, hodie nulla exstitit institutio, quae permulta milia annorum continenter doctrinam provideat necessariam in posterum, gentium enim institutiones raro plus aliquot centena annorum constant. Memoria scripta humanitatis ad 5000 fere annos abhinc pertinet, sed multae scripturae veteres non iam legi possunt. Fieri non potest, quin evanescat priorum saeculorum sapientia, nisi quam optime conservetur et traducatur.

Quaestio[recensere | fontem recensere]

Necesse est tres res posteritati nuntientur:

  1. Quod spectas, nuntium est.
  2. Certo in loco materiae pericuosae latent.
  3. Notae de natura rei periculosae perspicue significantes.

Zeitschrift für Semiotik, periodicum semioticum Tubingense, annis 1982 et 1983 interrogationem encyclicam instituit, ut intellectores quosdam de hac re sententiam rogaret: Quo pacto posteritati ad 10 000 annorum pertinenti de locis receptaculorum et de periculis materiae radioactivae nuntiandum sit? Id est: Quo modo nuntia remotae posteritati intellegibiliter et salvo sensu transferri possint?

Responsa[recensere | fontem recensere]

"Sacerdotium atomicum"[recensere | fontem recensere]

Thomas Sebeok, semiologus Americanus, expertorum proposuit collegium, cui munus sit scientiam rerum radioactivarum praecipere ac huius inquinamenti receptaculorum notitiam suae cuiusque posteritati praedicare velut si ecclesia quaedam sacram arcanamque doctrinam propaget et sustineat.

Tractatio genetica[recensere | fontem recensere]

Stanislaus Lem, rerum futurarum mythistoricus Polonicus, "plantas informatorias" genetice mutatas imaginatur, quae prope radioactivorum inquinamentorum repositoria crescentes praesentia sua periculum capitis significent.

Sed quod plus est quam plantas et animalia genetice tractare, forsitan genoma hominis possit ita mutari, ut praesentiam radiationis ionizantis sensu quodam Geigeriano percipiamus.

Cultus phyleticus[recensere | fontem recensere]

Françoise Bastide, semiologa Francica, et Paolo Fabbri, semiologus Italicus, communi consilio proponunt feles "radiatiles" colendas esse, quae, simulac in radiationem ionizantem inciderint, colorem in conspicuo omnium mutent. Necesse est hae indicatrices periculi cum memoria communi coniungantur mythis originem explanantibus ac proverbiis opportune aptatis.

Tabulae continuo sustentandae[recensere | fontem recensere]

Vilmos Voigt, semiologus Hungaricus, tabulas docet concentrice disponi, quae notabilibus omnibus linguis mundi de territorio periculoso praemoneant. Ut continuo intellegi possint tabularum monitus, pacticiis temporis spatiis intermissis renovandae sunt elocutiones et fortasse novae lingua addendae.